Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/47

E Wikisource
 Liber II§ 46 Liber II§ 48 

XLVII.

1 Ver ergo aperit navigantibus maria : cujus in principio, Favonii hibernum molliunt cælum, Sole Aquarii xxv obtinente partem. Is dies sextus est ante Februarias Idus. Competit ferme et hoc omnibus ; quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus, rursumque lustro sequenti ordinem servantibus. Favonium quidam a. d. viii Calendas Martii, Chelidonian vocant, ab hirundinis visu ; nonnulli vero Ornithian, uno et lx die post brumam, ab adventu avium, flantem per dies novem. 2Favonio contrarius est, quem Subsolanum appellavimus. Datus est autem huic exortus Vergiliarum, in totidem partibus Tauri, sex diebus ante Maias Idus : quod tempus Austrinum est ; huic vento Septemtrione contrario. Ardentissimo autem æstatis tempore exoritur Caniculæ sidus, Sole primam partem Leonis ingrediente : qui dies xv ante Augustas Calendas est. Hujus exortum diebus octo ferme Aquilones antecedunt, quos Prodromos appellant. Post biduum autem exortus, iidem Aquilones constantius perflant his diebus, quos Etesias appellant. Mollire eos creditur Solis vapor geminatus ardore sideris : nec ulli ventorum magis stati sunt. 3Post eos rursus Austri frequentes, usque ad sidus Arcturi, quod exoritur undecim diebus ante æquinoctium Autumni. Cum hoc Corus incipit. Corus autumnat : huic est contrarius Vulturnus. Post id æquinoctium diebus fere quatuor et quadraginta, 4Vergiliarum occasus hiemem inchoat : quod tempus in iii Idus Novembris incidere consuevit : hoc est Aquilonis hiberni, multumque æstivo illi dissimilis, cujus ex adverso est Africus. Ante brumam autem septem diebus totidemque postea, sternitur mare halcyonum fœturæ, unde nomen hi dies traxere : reliquum tempus hiemat. Nec tamen sævitia tempestatum cludit mare. Piratæ primum coegere mortis periculo in mortem ruere, et hiberna experiri maria : nunc idem hoc avaritia cogit.