Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/48

E Wikisource
 Liber II§ 47 Liber II§ 49 

XLVIII.

1 Ventorum frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare ; et vicinus his Corus. Hi et reliquos compescunt, et nubes abigunt. Humidi Africus et præcipue Auster Italiæ. Narrant et in Ponto Cæcian in se trahere nubes. Sicci Corus et Vulturnus, præterquam desinentes. Nivales Aquilo et Septemtrio. Grandines Septemtrio importat et Corus. Æstuosus Auster : tepidi Vulturnus et Favonius. 2Iidem Subsolano sicciores : et in totum omnes a septemtrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente. Saluberrimus autem omnium Aquilo : noxius Auster et magis siccus ; fortassis quia humidus frigidior est. Minus esurire eo spirante creduntur animantes. Etesiæ noctu desinunt fere, et a tertia diei hora oriuntur. In Hispania et Asia ab oriente flatus est eorum ; in Ponto ab Aquilone ; reliquis in partibus a meridie. 3Spirant autem et a bruma, quum vocantur Ornithiæ ; sed leniores, et paucis diebus. Permutant et duo naturam cum situ : Auster Africæ serenus, Aquilo nubilus. Omnes venti vicibus suis spirant majore ex parte, aut ut contrarius desinenti incipiat. Quum proximi cadentibus surgunt, a lævo latere in dextrum, ut Sol, ambiunt. De ratione eorum menstrua, quarta maxime Luna decernit. Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. 4Austro majores fluctus eduntur, quam Aquilone : quoniam ille infernus ex imo maris spirat, hic summo. Ideoque post Austros noxii præcipue terræ motus. Noctu Auster, interdiu Aquilo vehementior. Et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. Septemtriones impari fere desinunt numero : quæ observatio et in aliis multis rerum naturæ partibus valet ; mares itaque existimantur impares numeri. Sol et auget, et comprimit flatus. Auget exoriens occidensque, comprimit meridianus æstivis temporibus. Itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, qui aut nimio frigore, aut æstu solvuntur, et imbribus ; exspectantur autem maxime, unde nubes discussæ adaperuere cælum. 5Omnium quidem (si libeat observare minimos ambitus) redire easdem vices quadriennio exacto, Eudoxus putat : non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri ejus, semper intercalari anno, Caniculæ ortu. De generalibus ventis hæc.