Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/63

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 62 Liber II§ 64 

LXIII.

1(lxiii.) Sequitur terra, cui uni rerum naturæ partium, eximia propter merita, cognomen indidimus maternæ venerationis. Sic hominum illa, nt cælum Dei : quæ nos nascentes excipit, natos alit, semelque editos sustinet semper : novissime complexa gremio jam a reliqua natura abdicatos, tum maxime, ut mater, operiens : nullo magis sacra merito, quam quo nos quoque sacros facit ; etiam monumenta ac titulos gerens, nomenque prorogans nostrum, et memoriam extendens contra brevitatem ævi. Cujus numen ultimum jam nullis precamur irati grave : 2tanquam nesciamus hanc esse solam, quæ nunquam irascatur homini. Aquæ subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, præcipitantur in torrentes : aer densatur nubibus, furit procellis. At hæc benigna, mitis, indulgens, ususque mortalium semper ancilla, quæ coacta generat ! quæ sponte fundit ! quos odores saporesque ! quos succos ! quos tactus ! quos colores ! quam bona fide creditum fœnus reddit ! quæ nostri causa alit ! Pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam, necesse est illi seminata excipere, et genita sustinere ; sed in malis generantium noxa est. 3Illa serpentem homine percusso non amplius recipit, pœnasque etiam inertium nomine exigit : illa medicas fundit herbas, et semper homini parturit. Quin et venena nostri misertam instituisse credi potest : ne in tædio vitæ fames, mors terræ meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe ; ne lacerum corpus abrupta dispergerent ; ne laquei torqueret pœna præpostera, incluso spiritu, cui quæreretur exitus ; ne in profundo quæsita morte, sepultura pabulo fieret ; ne ferri cruciatus scinderet corpus. 4Ita est : miserta genuit id, cujus facillimo haustu, illibato corpore, et cum toto sanguine extingueremur, nullo labore, sitientibus similes : qualiter defunctos, non volucris, non fera attingeret : terræque servaretur, qui sibi ipsi perisset. Verum fateamur : terra nobis malorum remedium genuit ; nos illud vitæ fecimus venenum. Non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur ? Nec tamen quereremur merito etiamsi maleficii causa tulisset : adversus unam quippe naturæ partem ingrati sumus. 5Quas non ad delicias, quasque non ad contumelias servit homini ? In maria jacitur, aut, ut freta admittamus, eroditur ; aquis, ferro, ligno, igne, lapide, fruge, omnibus cruciatur horis, multoque plus, ut deliciis, quam ut alimentis famuletur nostris. Nisi tamen, quæ summa patiatur, atque extrema cute, tolerabilia videantur. Penetramus in viscera, auri argentique venas, et æris ac plumbi metalla fodientes : gemmas etiam et quosdam parvulos quærimus lapides, scrobibus in profundum actis. Viscera ejus extrahimus, ut digito gestetur gemma, quam petimus. Quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus ! Si ulli essent inferi, jam profecto illos avaritiæ atque luxuriæ cuniculi refodissent. 6Et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua ! Feræ enim, credo, custodiunt illam, arcentque sacrilegas manus ! Non inter serpentes fodimus, et venas auri tractamus cum veneni radicibus ? Placatiore tamen dea ob hoc, quod omnes hi opulentiæ exitus ad scelera, cædesque, et bella tendunt ; quamque sanguine nostro irrigamus, insepultis ossibus tegimus. Quibus tamen, velut exprobrato furore, tandem ipsa se obducit, et scelera quoque mortalium occultat.