Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/64

E Wikisource
 Liber II§ 63 Liber II§ 65 

LXIV.

1 Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim, quod naturam ejus ignoramus.

1(lxiv.) Est autem figura prima, de qua consensus judicat. Orbem certe dicimus terræ globum, quem verticibus includi fatemur. Neque enim absoluti orbis est forma, in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie : sed cujus amplexus, si capita linearum comprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat : id quod ipsa rerum naturæ cogit ratio, non iisdem causis, quas attulimus in cælo. 2Namque in illo cava in se convexitas vergit, et cardini suo, hoc est, terræ, undique incumbit. Hæc, ut solida atque conferta, assurgit, intumescenti similis, extraque protenditur. Mundus in centrum vergit : at terra exit a centro, immensum ejus globum in formam orbis assidua circa eam mundi volubilitate cogente.