Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/65

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 64 Liber II§ 66 

LXV.

1(lxv.) Ingens hic pugna litterarum, contraque vulgi, circumfundi terræ undique homines, conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse cæli verticem, ac simili modo ex quacumque parte mediam calcari ; illo quærente, cur non decidant contra siti : tanquam non ratio præsto sit, ut nos non decidere mirentur illi. Intervenit sententia, quamvis indocili probabilis turbæ, inæquali globo, ut si sit figura pineæ nucis, nihilominus terram undique incoli. 2Sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente ? pendere ipsam, ac non cadere nobiscum. Ceu spiritus vis, mundo præsertim inclusi, dubia sit ! aut possit cadere, natura repugnante, et quo cadat, negante ! Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu : ita terræ, arcentibus cunctis, nisi in se, locus non est. Globum tamen effici mirum est, in tanta planitie maris camporumque. Cui sententiæ adest Dicæarchus, vir imprimis eruditus, regum cura permensus montes : ex quibus altissimum prodidit Pelion, mccl passuum, ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universæ rotunditatis colligens. Mihi incerta hæc videtur conjectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices, longo tractu, nec breviore quinquaginta millibus passuum assurgere. 3Sed vulgo maxima hæc pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttæ parvis globantur orbibus ; et pulveri illatæ, frondiumque lanugini impositæ, absoluta rotunditate cernuntur ; et in poculis repletis media maxime tument : quæ propter subtilitatem humoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. 4Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito humore minimo, circumfluere quod supersit ; contra evenire, ponderibus additis ad vicenos sæpe denarios : scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua ; ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. 5Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohæreret, atque non decideret, nullo ultra margine includente ? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Græci subtilitate geometrica docent. 6Namque quum e sublimi in inferiora aquæ ferantur, et sit hæc natura earum confessa, nec quisquam dubitet in littore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit : procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terræ ; omnesque lineas, quæ emittuntur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quæ ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum : ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.