Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/81

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 80 Liber II§ 82 

LXXXI.

1(lxxix.) Babyloniorum placita motus terræ, hiatusque, et cætera omnia, vi siderum existimant fieri ; sed illorum trium, quibus fulmina assignant : fieri autem, meantium cum Sole, aut congruentium, et maxime circa quadrata mundi. Præclara quædam et immortalia, si credimus, divinitas perhibetur Anaximandro Milesio physico : quem ferunt Lacedæmoniis prædixisse, ut urbem ac tecta custodirent ; instare enim motum terræ : quum et urbs tota eorum corruit, et Taygeti montis magna pare ad formam puppis eminens, abrupta, cladem insuper eam raina pressit. 2Perhibetur et Pherecydi Pythagoræ doctori alia conjectatio, sed et illa divina : haustu aquæ e puteo præsensisse, ac prædixisse ibi terræ motum. Quæ si vera sunt, quantum a Deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant ? Et hæc quidem arbitrio cujusque existimanda relinquantur : ventos in causa esse non dubium reor. 3Neque enim unquam intremiscunt terræ, nisi sopito mari, cæloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit : nec unquam, nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava ejus occulta flatu. Neque aliud est in terra tremor, quam in nube tonitruum ; nec hiatus aliud, quam quum fulmen erumpit : incluso spiritu luctante, et ad libertatem exire nitente.