Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/82

E Wikisource
 Liber II§ 81 Liber II§ 83 

LXXXII.

1(lxxx.) Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera : alibi prostratis mœnibus, alibi hiatu profundo haustis ; alibi egestis molibus ; alibi emissis amnibus, nonnunquam etiam ignibus, calidisve fontibus ; alibi averso fluminum cursu. Præcedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus, aut clamori humano, armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiæ excipientis, formaque vel cavernarum, vel cuniculi, per quem meat : exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in humidis, fluctuante in stagnantibus : item fremente contra solida ; itaque et sine motu sæpe editur sonus. 2Nec simplicimodo quatitur unquam, sed tremit vibratque. Hiatus vero alias remanet, ostendens quæ sorbuit ; alias occultat ore compresso, rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis, agrorumque tractu hausto. Maritima autem maxime quatiuntur. Nec montuosa tali malo carent : exploratum est mihi, Alpes Apenninumque sæpius tremuisse. Et autumno ac vere terræ crebrius moventur, sicut fiunt fulmina. 3Ideo Galliæ et Ægyptus minime quatiuntur ; quoniam hic æstatis causa obstat, illic hiemis. Item noctu sæpius, quam interdiu. Maximi autem motus exsistunt matutini, vespertinique : sed propinqua luce crebri : interdiu autem circa meridiem. Fiunt et Solis Lunæque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur. Præcipue vero, quum sequitur imbrem æstus, imbresve æstum.