Jump to content

Naturalis Historia/Liber XVII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XVI Liber XVIII 


1 Natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari succurrit, quae retulimus paenuria pro indiviso possessa feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi.

2 Crassus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. Obvia porculeta summun est.

3 nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accensus odio, quod ex aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti censorem habitare, |LX| HS pro domo eius identidem promittens,

4 et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente Domitio, Crassus: Utrumne igitur ego sum, inquit, quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obvenit, comiter habentem, an tu, qui sex arbores |LX| aestimes?

5 haec fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque — quoniam et de longissimo aevo arborum diximus — ad Neronis principis incendia cultu virides iuvenesque, ni princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem.

6 ac ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti Domitio fuisse licendum praeter arbores iudicet, iam columnas VI Hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domo statuerat, cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit Domitius.

7 Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio militi illi, qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas aeris XXV. quid existimamus? venturasne eas credidisse ad supra dictam aestimationem illos, qui vel frugiferas tanti taxaverant?

8 nec minus miraculum in pomo est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur.

9 nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem [in universum et] quae ad cuncta arborum genera pertinent in commune de caelo terraque dicemus.


10 Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius laetioresque et materie firmiores. qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo opponenda et id tantum a septentrione servandum. quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui, si blandiantur austri, defetiscentes, ac magis etiam in flore.

11 nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt, adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere inimicissimum viti et oleae, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, sed celerius.

12 illa sunt noxia frigora, quae septentrionibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber.

13 quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optandas, non pro arboribus vota fecit;

14 nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum caelestium spuma est.

15 ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non inundat. tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat.

16 in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere germinationes evocatae indulgentia caeli, secutis frigoribus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est.

17 ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus, dein germinationem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles, ut viti, oleae, punicis. hae tamen pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur, aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt pluvias, alio vero praecocia, ut pariter quidem omnia deisderent hibernum tempus, set ante germinationem.

18 quae aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis praefert — sunt enim plerumque frigidiora — et montuosa planis et nocturnos imbres diurnis. magis fruuntur aquis sata non statim auferente eas sole.

19 Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas debeant spectare. Vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus. a pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est.

20 in Africa meridiem vineas spectare et viti inutile et colono insalubre est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime miscebit solum caelo. cum Vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui dubitatio videtur. atqui in cisalpina Italia magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas esse fertiliores.

21 multum rationis optinent et venti. in Narbonensi provincia atque Liguria et parte Etruriae contra circium serere imperitia existimatur, eundemque oblicum accipere providentia. is namque aestates ibi temperat, sed tanta plerumque violentia, ut auferat tecta.

22 quidam caelum terrae parere cogunt, ut, quae in siccis serantur, orientem ac septentriones spectent, quae in umidis, meridiem. nec non ex ipsis vitibus causas mutuantur in frigidis praecoces serendo, ut maturitas antecedat algorem, quae poma vitesque rorem oderint, contra ortus, ut statim auferat sol, quae ament, ad occasus vel etiam ad septentriones, ut diutius eo fruantur.

23 ceteri fere rationem naturae secuti in aquilonem obversas vites et arbores poni suasere. odoratiorem etiam fieri talem fructum Democritus putat. aquilonis situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine dicemusque proximo plura caelestia. interim manifestum videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem etiam spectantium semper ante decidunt folia. similis et in maritimis causa.

24 quibusdam locis adflatus maris noxii, in plurimis iidem alunt. quibusdam satis e longinquo aspicere maria iucundum, propius admoveri salis halitum inutile. similis et fluminum stagnorumque ratio. nebulis adurunt aut aestuantia refrigerant. opacitate atque etiam rigore gaudent quae diximus. quare experimentis optime creditur.


25 A caelo proximum est terrae dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet Campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in Albensium Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generibus anteponunt, quamquam praepingues, quod excipitur in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terrae permixtum, infecundum est.

26 argumenta quoque iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est, in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arboribus. quid enim abiete procerius? at quae vixisse possit alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniae pabulis? at statim subest harena tenuissimo caespitum corio.

27 nec semper aquosa est terra, cui proceritas herbarum, non, Hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis, quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim pondus terrae iustum intellegi potest? neque fluminibus adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quaedam aqua.

28 sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam salici utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo est, tanta alioqui in Leborino Campaniae nobili campo, ut ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis posset, adfligit agricolam.

29 et carbunculus, quae terra ita vocatur, emendari intenta cura videtur. nam tofus naturae friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae multa melius creduntur, tutiora a vitiis innascentium animalium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda.

30 quid quod mutantur saepe iudicata quoque et diu comperta? in Thessalia circa Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non antea, . . . . Aenos sensit admoto Hebro, et circa Philippos cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in Syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto, donec regessit lapides. in Syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate semina.

31 iam in quibusdam locis similes aestus inmodici et frigorum effectus. est fertilis Thracia frugum rigore, aestibus Africa et Aegyptus. in Chalcia Rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissimum in Venafrano, pinguissimum in Baetica. Pucina vina in saxo cocuntur, Caecubae vites in Pomtinis paludibus madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia.

32 Caesar Vopiscus, cum causam apud censores ageret, campos Rosiae dixit Italiae sumen esse, in quibus perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non fecerat. quamobrem primum crimina dicemus.

33 Terram amaram [probaverim] demonstrant eius atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum; item e contrario cineraceam et sabulum album. nam sterilis denso callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis.

34 Cato breviter atque ex suo more vitia determinat: Terram cariosam cave, neve plaustro neve pecore inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur, vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis, exesae, pumicosae.

35 plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla.

36 idem agrum optimum iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius Italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis. intellegere modo libeat dictam mira significatione teneram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur.

37 illa temperatae ubertatis, illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis, quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes. reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua in propositum certe.

38 Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quae terram, quem quae crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet.

39 quod si admonendi sumus, quales sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tunc emittit illum suum halitum divinum ex sole conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. tales fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur.

40 et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui iam Italiae terram existimavere lassam.

41 operis quidem facilitas in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. contra in Byzacio Africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi manu vomerem trahente vidimus scindi. terram enim terra emendandi, ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementis operae est. quid potest sperare qui colit talem?


42 Alia est ratio, quam Britanniae et Galliae invenere, alendi eam ipsa, genusque, quod vocant margam. spissior ubertas in ea intellegitur et quid terrae adipes ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitudinis nucleo. non omisere et hoc Graeci — quid enim intemptatum illis? — leucargillon vocant candidam argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in umida frigidaque terra.

43 illam Gallias Britanniasque locupletantem cum cura dici convenit. Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. est enim alba, rufa, columbina, argillacea, tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; experimenta utriusque in manu. usus aeque geminus, ut fruges tantum alant aut eaedem et pabulum.

44 fruges alit tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis, verum aspera tractatu; si nimia iniecta est, exurit solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga, intermixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum in L annos valet et frugum et pabuli ubertate.

45 Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra diximus. alterum genus albae creta argentaria est. petitur ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto, intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime Britannia utitur. durat annis LXXX, neque est exemplum ullius, qui bis in vita hanc eidem iniecerit.

46 tertium genus candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur. dum fruges, nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis. densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam Galliae suo nomine eglecopalam appellant. glaebis excitatur lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissimas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis.

47 harenacea utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero, et si alia sit. Ubios gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pedali crassitudine iniecta laetificent. sed ea non diutius annis X prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere agros, quae sane et oleis vitibusque utilissima reperitur.

48 omnis autem marga arato inicienda est. ut medicamentum rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque, primo plus aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim umido melior, arido pinguis. temperato alterutra, creta vel columbina, convenit.


49 Transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod levissimum est, ob id exurant. utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus. sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. quod certum est, Narbonensi provinciae et vindemias circius sic coquit, plusque pulvis ibi quam sol confert.


50 Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse traditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quae regi suo Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit. M. Varro principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut ex his agri stercorarentur.

51 primum Columella e columbariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem quoque alendam aluntur homines.

52 proxime spurcitias suum laudant, Columella solus damnat. alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso, aliqui columbaria praeferunt. proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum iumentorum.

53 Hae fuere apud priscos differentiae, simulque praecepta non invenio recenti utendi, quando et hic vetustas utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum, abundante geniali copia pecudum, farinae vice cribris superinici, faetore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato. — (Nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus.) —

54 Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo iumentorum praeferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur, aratro vel bidentibus versa manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.

55 Cato: Stercus unde facias, stramenta, lupinum, paleas, fabalia ac frondis iligneam querneam. ex segete evellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam ulvamque. eam substernito ovibus, bubusque frondem putidam. — Vinea si macra erit, sarmenta sua comburito et indidem inarato. idemque: Ubi saturus eris frumentum, oves ibi delectato.


56 Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram dicit: segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia salsum est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur. nucleos in segetem ne indideris. — Vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.


VIII

[recensere]

57 Fimeta sub diu concavo loco et qui umorem colligat, stramento intecta, ne in sole arescant, palo e robore depacto fieri iubent. ita fore ne innascantur iis serpentes. fimum inicere terrae plurimum refert favonio flante ac luna sitiente. id plerique prave intellegunt a favonii ortu faciendum ac Februario mense tantum, cum id pleraque sata aliis postulent mensibus. quocumque tempore facere libeat, curandum, ut ab occasu aequinoctiali flante vento fiat lunaque decrescente ac sicca. mirum in modum augetur ubertas effectusque eius observatione tali.


58 Et abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus, quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire Trogum credidisse demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.


59 Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae, iuglandes, caeduis dumtaxat exceptis; et semine autem, quamquam dissimili, ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam castaneae.


60 Quibusdam natura contra omnino non degenerandi, quoquo modo serantur, ut cupressis, palmae, lauris. namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his Augusta et bacalis et tinus simili modo seruntur. bacae mense Ianuario aquilonis adflatu siccatae leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo.

61 postea quidam fimo ad satum praeparatas urina madefaciunt, alii in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur cutis, quae alioqui uligine infestat nec patitur partum. in sulco repastinato palmi altitudine vicenae fere acervatim *seruntur*, mense Martio. eaedem et propagine*, triumphalis talea tantum.

62 myrti genera omnia in Campania bacis seruntur, Romae propagine. Tarentinam Democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis leviter, ne grana frangantur, . . . . . eaque intrita restem circumlini atque ita seri. parietem fore . . . densitatis, ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.

63 Inter ea, quae semine seruntur, Mago in nucibus operosus est. amygdalam in argilla molli meridiem spectante seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant.

64 iuglandes nuces porrectae seruntur commissuris iacentibus, pineae nucleis septenis fere in ollas perforatas additis aut ut laurus, quae bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis.


65 Natura et plantaria demonstravit multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. paucarum in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur.

66 omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque tractatu ceu ferae, dum radici avellitur planta.


XIII

[recensere]

67 Et aliud genus simile monstravit, avolsique arboribus stolones vixere, quo in genere et cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere. 68 hoc primo saepis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et culturae, ut populis, alnis, salici, quae vel inverso surculo seritur. iam haec ibi disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera.


69 Namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei, in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras. 70 intervallo sesquipedum seri — nam si inter se contingant, praeter alia vitia etiam verminosa fiunt —, sariri convenit saepius herbasque evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere. 71 Cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas. 72 minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam possint, non omittendo naturae miraculo e tam parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina? his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela, arbores velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec est naturae vis, haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus. 73 Ergo e cupresso femina — mas enim, ut diximus, non gignit — pilulae collectae quibus docui mensibus siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis, densum, terraque cribris superincernitur pollicis crassitudine. 74 contra maius pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur vestigiis. leniter rigatur a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque imbris, aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere. 75 et zizipha grano seruntur Aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo et in calabrice. ea est spina silvestris; quaecumque optime et myxas recipit; utiliter et sorbos. Plantas ex seminario transferre in aliud, priusquam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet translatione folia latiora fieri spondeant.


76 Ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara colligenda est circa Martias kalendas, cum flavescere incipit. dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in refracto, terra super minuta incribrata crassitudine, qua in cupressis. pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae ex arearum venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quamque partem. 77 Atinias ulmos autumno serere utilius, quia carentes semine plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum III, pari latitudine et eo amplius circa positas pedes terni undique e solido adaggerantur. arulas id vocant in Campania. intervalla ex loci natura sumuntur. 78 rariores serendas in campestribus convenit. populos et fraxinos, quia festinantius germinant, disponi quoque maturius convenit, hoc est ab idibus Februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque ac vineis quincuncialis ordinum rato vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos eadem ratio semine quae ulmos serendi, transferendi quoque e seminariis eadem et silvis.


79 Ante omnia igitur in similem transferri terram aut meliorem oportet, nec ex tepidis aut praecocibus in frigidos aut serotinos situs, ut neque ex his in illos; praefodere scrobes ante; si fieri possit, tanto, donec pingui caespite obducantur. 80 Mago ante annum iubet, ut solem pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita non sit, ignes in mediis fieri ante menses duos, nec nisi post imbres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro solo trium cubitorum esse in quamque partem, in pronis palmo amplius, iubetque caminata fossura ore conpressiore esse, in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis angulis eadem mensura. Graeci auctores consentiunt non altiores quino semipede esse debere nec latiores II pedibus, nusquam vero semisquipede minus altos. quoniam in umido solo ad vicina aquae perveniatur, Cato, 81 si locus aquosus sit, latos pedes ternos in faucibus imosque palmum et pedem, altitudine IIII pedum, eos lapide consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si neque hae sint, sarmentis, ita ut in altitudinem semipes detrahatur. nobis adiciendum videtur ex praedicta arborum natura, ut altius demittantur ea, quae summa tellure gaudent, tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos pedes oporteat demitti. ceteris altitudinis pedes terni suffecerint. *est innoxium adradi partes, quae se nudaverint.* Excide radicem, inquit, istam, Papirius Cursor imperator, ad terrorem Praenestinorum praetoris destringi securi iussa.* 82 testas, aliqui lapides rotundos subici malunt, qui et contineant umorem et transmittant, non idem planos facere et a terreno arcere radicem existimantes. glarea substrata inter utramque sententiam fuerit. 83 Arborem nec minorem bima nec maiorem trima transferre quidam praecipiunt, alii cum manum conpleat, Cato crassiorem V digitis. non omisisset idem, si attineret, meridianam caeli partem signare in cortice, ut translatae isdem et adsuetis statuerentur horis, ne aquiloniae meridianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae aquilonibus. 84 quod e diverso adfectant etiam quidam in vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amittere, ficumque sic etiam scansilem fieri. plerique id demum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet, ignari fissuris nimii vaporis opponi. 85 id quidem in horam diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a septentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum brumalem vento flante effodiantur arbores, aut certe non adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emoriuntur ignaris causae agricolis. 86 Cato omnes ventos et imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus cohaerere ac totas cum caespite circumligari, cum ob id Cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilissime. qui quidem summam terram contentus est subdi. quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum in arboribus tradunt. radices inflexas poni melius; arborem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, necessarium. 87 ficus si in scilla — bulborum hoc genus est — seratur, ocissime ferre traditur pomum neque vermiculationi obnoxium, quo vitio carent et reliqua poma similiter sata. radicum filis magnam adhibendam curam, ut exemptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione et reliqua confessa omittimus, sicuti terram circa radices festuca cospissandam, quod Cato primum in ea re esse censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis praeligari praecipiens.


XVII

[recensere]

88 Huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt, in pedibus tamen novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos. quamquam optime diiudicabit ramorum amplitudinis ratio locorumque; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum ramos in orbem circinant, ut in malis pirisque; eaedem enormes cerasis, lauris.


XVIII

[recensere]

89 Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta vinearum ratione egent. stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi, umbra minima et in se convoluta. ficorum levis, quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. 90 ulmorum lenis, etiam nutriens, quacumque opacat. Attico haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictae quidem illius noxiam esse non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini credere non sub alia laetius operienti toros. populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. 91 vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quaecumque attingere non dubie venenum.


92 Stilicidii brevis definitio est: omnium, quae proiectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in quaestione, terra, in qua seremus, in quantum arbores quasque alat. iam per se colles minora quaerunt intervalla. 93 ventosis locis crebriores seri conducit, oleam tamen maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est in XXV pedibus, plurimum XXX seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia maior in Baetica arbor, in Africa vero — fides penes auctores erit — miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV. 94 Baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam pudendam esse conveniet adultas interlucare iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas excidere. nihil est foedius agricolis quam gestae rei poenitentia, multo iam ut praestet laxitate delinquere.


95 Quaedam autem natura tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo aevo durantia. at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus, myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis. in trimatu enim ferre incipiunt, ostendentes et ante. ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus frutex. protinus enim floret semenque perfert. omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis.


96 Eadem natura et propagines docuit. rubi namque curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese repleturi omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda res propaginem tamen docuit ac viviradicem. eadem autem natura et hederis. Cato propagari praeter vitem tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, laurus, pruna, myrtum, nuces abellanas et Praenestinas, platanum. 97 Propaginum duo genera: ramo ab arbore depresso in scrobem IIII pedum quoquo et post biennium amputato flexu plantaque translata post trimatum, quas si longius ferre libeat, in qualis statim aut vasis fictilibus defodere propagines aptissimum, ut in his transferantur. 98 alterum genus luxuriosius, in ipsa arbore radices sollicitando traiectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circumfartis, atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter poma ipsa et cacumina — in summa etenim cacumina hoc modo petuntur audaci ingenio arborem aliam longe a tellure faciendi — eodem quo supra biennii spatio abscisa propagine et cum quasillis sata. Sabina herba propagine seritur et avolsione; tradunt faece vini aut e parietibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine et semine.


XXII

[recensere]

99 Semine quoque inserere natura docuit raptim avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus arborum lecticis et ventis saepe translato in aliquas corticum rimas, unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, laurum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et monedulam condentem semina in thensauros cavernarum eiusdem rei praebere causas.


XXIII

[recensere]

100 Hinc nata inoculatio sutoriae simili fistula aperiendi in arbore oculum cortice exciso semenque includendi eadem fistula sublatum ex alia. in ficis et malis haec fuit inoculatio antiqua. Vergiliana quaerit sinum in nodo germine expulsi corticis gemmamque ex alia arbore includit.


XXIV

[recensere]

101 Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus. 102 ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare ausi medio ipsique in eo medullae calamum imprimebant, unum inserentes, neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio vel senos addi, mortalitati eorum et numero, per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente, donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus. 103 Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patiatur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora et e summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et surculi; cacumina sitiunt. 104 facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat — repudiat quippe advenam inhospitalis duritia —, ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua, ne tralucens. 105 Vergilius e cacumine inseri vetat, certumque est ab umeris arborum orientem aestivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustae arbori inserantur; ii enim robustiores esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est germinatione turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique nec tenuiores digito minimo. 106 inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet. medulla calami commissurae in matre ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami executio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat. fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. 107 ne exacuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur, dum deprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur. 108 id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duae simul manus minus nituntur, necessario temperamento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant, contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque capiat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet; 109 hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco. ut media fissura relinquatur, quidam vestigio fissurae falce in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi. — (quaedam in plantario insita eodem die transferuntur). — si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortex ne rumpatur, laxato. 110 cerasi libro dempto finduntur. hae solae et post brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanuginem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. vinculum cuneo adacto utilissime adstringitur. inserere aptissimum, quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio. 111 eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent. Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digitorum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium diebus L et post vindemiam, 112 oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente, [hoc est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse ac mollibus bifidorum viminum fasciis, lingua bubula — herbae id genus est — insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcire et libro II digitos insito exstante. 113 verno inserentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeterquam in olea, cuius diutissime oculi parturiunt, minimumque suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. punica vero et ficum quaeque alia sicca sunt recrastinare minime utile. 114 pirum vel florentem inserere licet et in Maium quoque mensem protendere insitiones. quod si longius adferantur pomorum calami, rapo infixos optime custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos, vitium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde terra obrutos, ut cacumine exstent.


115 Cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum est, addi, medullas iungi. altero, si inter se vites contingant, utriusque in obliquum latere contrario adraso iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vitem in obliquum ad medullam calamosque addere longos pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum operire terra calamis subrectis. 116 nostra aetas correxit, ut Gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit — quoniam adustio omnis hebetat —, atque ut gemmascere incipiens eligeretur calamus, nec plus quam binis ab insito emineret oculis, ulmi . . . vimine alligato . . . . bina circumdarentur . . . . acie a duabus partibus, ut inde potius destillaret mucor, qui maxime vites infestat; dein cum evaluissent flagella pedes binos, vinculum insiti incideretur, ubertati crassitudine permissa. 117 vitibus inserendis tempus dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia. sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura siccioribus; si sativae silvestribus inserantur, degenerant in feritatem. reliqua caelo constant. aptissima insitis siccitas; huius enim remedium: adpositis fictilibus vasis modicus umor per cinerem destillat. inoculatio rores amat lenes.


XXVI

[recensere]

118 Emplastratio et ipsa inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici convenit, sicut est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma, sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. 119 hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine atque ita coagmentari et illa sua intrita oblini, eadem ratione ut in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adigendo. 120 tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia experimentis adsequi in natura possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt. 121 capacissima insitorum omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit. quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae. vitis non recipit emplastra, nec quibus tenuis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur. inserere firmissimum et fecundius quam serere. 122 Non est omittenda raritas unius exempli. Corellius eques Romanus Ateste genitus insevit castaneam suomet ipsam surculo in Neapolitano agro. sic facta est castanea, quae ab eo nomen accepit inter laudatas. postea Tereus eiusdem libertus Corellianam iterum insevit. haec est inter eas differentia: illa copiosior, haec Tereiana melior.


XXVII

[recensere]

123 Reliqua genera casus ingenio suo excogitavit ac defractos serere ramos docuit, cum pali defixi radices cepissent. multa sic seruntur inprimisque ficus omnibus aliis modis nascens praeterquam talea, optime quidem, si vastiore ramo pali modo exacuto adigatur alte, exiguo super terram relicto capite eoque ipso harena cooperto. ramo seruntur et punica, palis laxato prius meatu, item myrtus, omnium horum longitudine III pedum, crassitudine minus bracchiali, cortice diligenter servato, trunco exacuto.


XXVIII

[recensere]

124 Myrtus et taleis seritur, morus talea tantum, quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servandum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arboribus, ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne tenuiores quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut inlibato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et quod fuerit ab radice, adcumuleturque germinatio terra, donec robur planta capiat.


XXIX

[recensere]

125 Quae custodienda in olearum cura Cato iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas facito, diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. quas in seminario saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: locus bipalio subactus sit beneque gluttus. cum taleam demittes, pede taleam opprimito. si parum descendet, malleo aut mateola adigito, cavetoque, ne librum scindas, cum adiges. palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas; ita melius vivet. taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber se vertet. 126 si in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque divaricato. supra terram ne plus quattuor digitos traversos emineant, vel oculos serito. — Diligenter eximere oleam oportet et radices quam plurimas cum terra ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene, ne quid noceat. si quis quaeret, quod tempus oleae serendae sit, agro sicco per sementem, agro laeto per ver.


127 Olivetum diebus XV ante aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die dies XL recte putabis. id hoc modo putato: qua locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid ventus interfregerit, inde ea omnia eximito. qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque bene enodatoque stirpisque leves facito. — Circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. — Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices exarabit. si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient et eo in radices vires oleae abibunt. 128 Quae genera olearum et in quo genere terrae iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae intellegitur. Italia quidem nunc vere maxime serit. sed si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad vergiliarum occasum IIII soli dies sunt, quibus seri noceat. 129 Africae peculiare, quod in oleastro eas inserit quadam aeternitate, cum senescant, proxima adoptione virga emissa atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inseritur autem oleaster calamo et inoculatione. 130 Olea, ubi quercus effossa est, male ponitur, quoniam vermes, qui raucae vocantur, in radice quercus nascuntur et transeunt. non infumare taleas aut siccare prius, quam serantur, utilius conpertum. vetus olivetum ab aequinoctio verno intra vergiliarum exortum interradi alternis annis melius inventum, item muscum radi, circumfodi autem omnibus annis a solstitio II cubitorum scrobe pedali altitudine, stercorari tertio anno. 131 Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad brumam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam neque floreant eodem, oblonga aut rotunda ab occasu vergiliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim de tempore serendi inserendique ratio est. 132 vere et autumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omnibus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda nobis non tractus alicuius rationem, verum naturae totius indagantibus. 133 in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in Laconia. Coos insula et vites tunc serit, ceteri apud Graecos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; namque in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres aestivi sunt, ut in India et Aethiopia, necessario post haec autumno seruntur arbores. 134 ergo tria tempora eadem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in insitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. 135 qui ver probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes germina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen statutum tempus anni habent utique, ut cerasi et amygdalae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus locorum situs optime iudicabit. frigida enim et aquosa verno conseri oportet, sicca et calida autumno. 136 communis quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit: moro ab idibus Februariis in aequinoctium, piro autumnum, ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hiemem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et abellanae et Graecae atque castaneae a kal. Martiis ad idus easdem, salici et genistae circa Martias kal. hanc in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus. 137 Est etiamnum nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim, Columellae excogitata, ut adfirmat ipse, qua vel diversae insociabilesque arborum naturae copulentur, ut fici atque oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore intervallo, quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi. 138 postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsum quoque deputatum et, ut dictum est, adraso cacumine defigi in crure fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat. ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.


XXXI

[recensere]

139 Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit. in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet, aliter in aestuoso et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices operiuntque, ne solis ardor exurat. 140 aliubi ablaqueant perflatusque admittunt. iidem hieme cumulis a gelu vindicant. contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores] ratio [in circuitum] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam amore solis umorisque in summa tellure oberrant. Et de arboribus quidem fructus gratia serendis inserendisque in universum sint dicta haec:


XXXII

[recensere]

141 restat earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime, caeduo ligno. Principatum in his optinent salices, quas serunt loco madido, tamen refosso pedes II et semipedem, talea sesquipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior. 142 intervallo esse debent pedes seni. trimae pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae propior. has quoque omnibus annis confodi iubent mense Aprili. haec est viminalium cultura. 143 perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum est quarto fere anno. et hae autem senescentium locum propagine sarciunt praecisa post annum. salicis viminalis iugera singula sufficiunt XXV vineae iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta II cubitorum crassitudine.


XXXIII

[recensere]

144 Harundo etiamnum dilutiore quam hae solo gaudet. seritur bulbo radicis, quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo II pedum et semipedis, reficiturque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices serpunt mutuoque discursu necantur. 145 tempus conserendi, priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram. et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant. seritur et traversa, non alte terra condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae. 146 seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat. caeditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior quam viridis.


XXXIV

[recensere]

147 Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum, maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream, rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem. 148 seri nuce diximus, sed nisi ex maximis non provenit, nec nisi quinis acervatim satis. refringi solum debet sub ea ex Novembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post biennium. 149 sunt et propagines, nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tum ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari pavetque novitatem biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus plantaria caedua implentur. 150 cultura non alia quam supra dictis, fodiendo supputandisque per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram. 151 Aesculus similiter provenit, caesura triennio serior, minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis II pedum. saritur leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit caesumque maxime fruticat. Praeter haec, quae diximus, sunt caedua fraxinus, laurus, persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de cupresso satis diximus.


XXXV

[recensere]

152 Et praedictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura praecipua tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt medullam. ferulae ipsae breves, et ad summa breviores articuli utrimque sua internodia includunt. 153 medulla, sive illa vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens, quamdiu nodi pervia patent situla. cum vero concreti ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi caespitem fecit; ante vero quam faciat, in concavo oculus et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita. 154 Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, medios secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico quidem dodrantales, paxillis solo patefacto, seruntur sic, ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra terram emineant. oculi autem in arborum surculis proprie vocantur, unde germinantur. 155 hac de causa et in plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo fuere laturi fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoatos conceptus aliubi pariunt. ita satas ficos tertio anno transferre facile. hoc pro senescendi celeritate adtributum huic arbori, ut citissime proveniat. 156 Vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, iidem cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt. 157 serere e pampinariis sterile est, nec nisi fecundo oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores, longitudine, quinque sexve nodorum. pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. 158 inseri eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea necesse sit serere custoditos, uti praecepimus, caveri utique, ne extra terram positi sole inarescant, vento aut frigore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam serantur, in aqua pluribus diebus revirescant. 159 Solum apricum et quam amplissimum in seminario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento, ita ut in pedes binos fossa procedat, fossum purgari et extendi, ne crudum relinquatur, verum exigi mensura. male pastinatum deprendunt scamna inaequalia. metienda est et ea pars, quae interiacet, pulvini. 160 surculi seruntur et in scrobe et in sulco longiore; super quam tenerrima ingeritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrato pinguiore corio. . . . . . quam duas integi oportet et proximam attingi, terram eodem paxillo deprimi et spissari, interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos XXIIII mense recidere ad imum articulum, nisi ipsi parcatur. oculorum inde materia emicat, cum qua XXXVI mense viveradix transfertur. 161 Est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor malleoli vehementi vinculo colligentur ima parte [luxuriosa] atque ita vel per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium corporum suorum acinos. 162 in alio genere invento novicio finditur malleolus, medullaque erasa in se colligantur ipsi caules ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malleolus in terra fimo mixta seritur et, cum spargere caules coepit, deciditur foditurque saepius. talis uvae acinos nihil intus ligni habituros Columella promittit, cum vivere semina ipsa perquam mirum sit medulla adempta. 163 Nasci surculis etiam, quibus non sit articulatio, arbores non omittendum videtur. namque buxi tenuissimis quinis senisve colligatis depacti proveniunt. quondam in observatione erat, ut defringerentur ex inputata buxo, aliter vivere non crediti. detraxere hoc experimenta. 164 Seminarii curam sequitur vinearum ratio. quinque generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per se vite subrecta vel cum amminiculo sine iugo aut pedatae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. 165 quae pedatae ratio, eadem intellegetur eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius. 166 iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove, ut in Hispania Brundisique. conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur, eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum. III vero seritur modis: optime in pastinato, proxime in sulco, novissime in scrobe. 167 De pastinatione dictum est; sulco latitudo palae satis est, scrobibus ternorum pedum in quamque partem. altitudo in quocumque genere tripedalis, ideo nec vitis minor transferri debet, exstatura etiamnum duabus gemmis. 168 emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis fimoque misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt, praeterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his longiores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei vocabuntur. esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed ipsam innixam solido in orientem aequinoctialem spectare, adminicula prima e calamo accipere; 169 vineas limitari decumano XVIII pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distingui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem pedum cardine, quot decumano, limitari, semper vero quintanis semitari, hoc est ut quinto quoque palo singulae iugo paginae includantur; solo spisso non nisi repastinato nec nisi vive radicem seri, tenero et soluto vel malleolum sulco vel scrobe. 170 in colles sulcos agere traversos melius quam pastinare, ut defluvia transtris eorum contineantur; aquoso caelo vel sicco solo malleolos serere autumno, nisi si tractus ratio mutabit. siccus enim et calidus autumno poscet, umidus frigidusque etiam veris exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in Hispania. quiescere ventos sationis die utilissimum. plerique austros optant, Cato abdicat. 171 Interesse medio temperamento inter binas vites oportet pedes quinos, minimum autem laeto solo pedes quaternos, tenui plurimum octonos — Umbri et Marsi ad vicenos intermittunt arationis gratia in his, quae vocant porculeta —, pluvio et caliginoso tractu rariores poni, sicco densiores. 172 subtilitas parsimoniae conpendia invenit, cum vinea in pastinato seratur, obiter seminarium faciendi, ut et viveradix loco suo et malleolus, qui transferatur, inter vites et ordines seratur, quae ratio in iugero circiter XVI viveradicum donat. interest autem biennium fructus, quo tardius in sato provenit quam in tralato. 173 Viveradix posita in vinea post annum resecatur usque ad terram, ut unus tantum emineat oculus, adminiculo iuxta adfixo et fimo addito. simili modo et secundo anno reciditur viresque concipit et intra se pascit suffecturas oneri. alias festinatione pariendi gracilis atque eiuncida, ni cohibeatur castigatione tali, in fetum exeat tota. nihil avidius nascitur ac, nisi ad pariendum vires serventur, tota fit fetus. 174 Pedamenta optuma, quae diximus, aut ridicae e robore oleaque, si non sint, pali e iunipero, cupresso, laburno, sabuco. reliquorum generum sudes omnibus annis reciduntur. saluberrima in iugo harundo conexa fasciculis durat annis quinis. cum breviores palmites sarmento iunguntur inter se funium modo, ex hoc arcus funeta dicuntur. 175 Tertius vineae annus palmitem velocem robustumque emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum insilit. aliqui tum excaecant eum supina falce auferendo oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim consuetudo pariendi satiusque pampinos adiugatae detergere usque quo placeat roborari eam. 176 sunt qui vetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX mensem falce curari, tunc autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, praeterea retorridum et nodosum pumilionum incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem. nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae errore; 177 quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipiet tota fetus, cum permissium fuerit nasci. nihil natura portionibus parit. quae excreverit satis firma, protinus in iugo collocari debebit; si etiamnum infirmior erit, sub ipso iugo hospitari recisa. 178 viribus, non aetate, decernitur. temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti imperare. sequente anno palmites educentur pro viribus matris singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgendum et semper inhibenda fecunditas est. ea est natura, ut parere malit quam vivere. quidquid materiae adimitur, quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, nec ampliat se, sed egerit. 179 Dabit consilium et soli natura. in macro, etiamsi vires habebit, recisa intra iugum moretur, ut omnis fetura sub eo exeat. minimum id esse debebit intervallum, ut attingat iugum speretque, non teneat, adeo non recumbat in eo nec delicate se spargat. ita temperetur hic modus, ut crescere etiamnum malit quam parere. 180 Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant. cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit, offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia fructum dabit anno sequente. 181 sic duo genera palmitum: quod e duro exit materiamque in proximum annum promittit, pampinarium vocatur aut, ubi supra cicatricem est, fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper fructuarium. relinquitur sub iugo et qui vocatur custos — hic est novellus palmes, non longior tribus gemmis — proximo anno materiam daturus, si vitis luxuria se consumpserit, et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus appellatur, si forte custos fallat. 182 Vitis, antequam septumum annum a surculo conpleat, evocata ad fructum eiuncescit ac moritur. nec veterem placet palmitem in longum et ad quartum usque pedamentum emitti, quod alii dracones, alii funiculos vocant, ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit vitis, pessimum in vinea traducere. 183 quinto anno et ipsi palmites intorquentur singulaeque singulis materiae emittuntur ac deinde proximis, prioresque amputantur. semper custodem relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites, intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga erit vinea, emittat. 184 Si per se vitis ordinabitur sine pedamento, qualecumque initio adminiculum desiderabit, dum stare condiscat et recta surgere, cetera a primordio eadem, dividi autem putatione pollices in aequali examine undique, ne praegravet fructus parte aliqua. obiter idem deprimens prohibebit in excelsum emicare. huic vineae trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto, dum ne excedat hominis longitudinem iustam. 185 iis quoque, quae sparguntur in terra, breves ad limitandum caveas circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi palmites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terrarum ita supinam in tellure vindemiam metit, siquidem et in Africa et in Aegypto Syriaque ac tota Asia et multis locis Europae hic mos praevalet. 186 ibi ergo iuxta terram conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum relinquantur, fertili solo cum tribus gemmis, graciliore binis, praestatque multos esse quam longos. quae de natura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto propior fuerit uva terrae. 187 Genera separari ac singulis conseri tractus utilissimum — mixtura enim generum etiam in vino, non modo in musto, discors — aut, si misceantur, non alia quam pariter maturescentia iungi necessarium. iuga altiora, quo laetior ager et quo planior, item roscido, nebuloso minusque ventoso conveniunt, contra humiliora gracili et arido et aestuoso ventisque exposito. iuga ad pedamentum quam artissimo nodo vinciri oportet, vitem levi contineri. quae genera vitium et in quali solo caeloque essent conserenda, cum enumeraremus naturas earum et vinorum, docuimus. 188 De reliquo cultu vehementer ambigitur. plerique aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam, alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque intrantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse vineam ter anno confodi, ab aequinoctio verno ad vergiliarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. 189 quidam ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, cum alii ablaqueare et stercorare satis putent, iterum ab idibus Aprilibus, antequam concipiat, hoc est in VI idus Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas convenit, sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse. 190 Pampinatio verna in confesso est ab idibus Maiis, intra dies X, utique antequam florere incipiat, et eam infra iugum debere fieri. de sequente variant sententiae. cum defloruerit, aliqui pampinandum putant, alii sub ipsa maturitate. sed de his Catonis praecepta decernent. namque et putationum tradenda ratio est. 191 Protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor indulget, adoriuntur. sed et in hoc fieri numquam debet ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quoniam anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, certum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu fragiles fieri quis nescit? 192 operarum ista conputatio est in latifundis, non legitima naturae festinatio. quo maturius putantur aptis diebus, eo plus materiae fundunt; quo serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius conveniet putare, validas novissime, plagam omnem obliquam fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam levissima cicatrice acie falcis exacuta plagaque conlevata, recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis in recisa parte. 193 nigram esse eam existimant et, donec ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, in pampinatione non hos detrahere pampinos, qui cum uva sint; id enim et uvas supplantat praeterquam in novella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab oculo, quippe etiam uva, quae nascatur e duro, rigescente, ut nisi ferro detrahi non possit. 194 pedamentum quidam inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent. 195 Cato de omni cultura vitium ita praecipit: Quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam primum propagato, sic occato: veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit. 196 si vinea ab vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam radicem serito. umbram a sulcis removeto, crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit — quod granum capit ni serito —, et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horumce. 197 ubi vinea frondere coeperit, pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caulis praefringatur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter porrigitoque, vites subligato . . . . 198 Vitis insitio una est per ver, altera cum uva floret; ea optima est. — Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito. ex radicibus bene exfodito et cave, ne radices saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito. — Ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae patiens, quod celerrime proveniat. 199 Sequitur arbusti ratio mirum in modum damnata Sasernae patri filioque, celebrata Scrofae, vetustissimis post Catonem peritissimisque, ac ne a Scrofa quidem nisi Italiae concessa, cum tam longo iudicetur aevo nobilia vina non nisi in arbustis gigni et in his quoque laudatiora summis sicut uberiora imis. adeo excelsitate proficitur. 200 hac ratione et arbores eliguntur. prima omnium ulmus, excepta propter nimiam frondem Atinia. dein populus nigra, eadem de causa, minus densa folio. non spernunt plerique et fraxinum ficumque, etiam oleam, si non sit umbrosa ramis. harum satus cultusque abunde tractatus est. ante XXXVI mensem attingi falce vetantur. alterna servantur bracchia, alternis putantur annis, sexto anno maritantur. 201 Transpadana Italia praeter supra dictas cornu, opulo, tilia, acere, orno, carpino, quercu arbustat agros, Venetia salice propter uliginem soli. et ulmus detruncata media in tria ramorum scamna digeritur, nulla fere XX pedum altiore arbore. tabulata earum ab octavo pede altitudinis dilatantur in collibus siccisque agris, a duodecumo in campestribus et umidis. 202 meridianum solem spectare palmae debent, rami a proiectu digitorum modo subrigi, tonsili in his tenuium quoque virgultorum barba, ne obumbrent. intervallum iustum arborum, si aretur solum, quadrageni pedes in terga frontemque, in latera viceni; si non aretur, hoc in omnes partes. singulis denas saepe adnutriunt vites, damnato agricola minus ternis. 203 maritare nisi validas inimicum, enecante veloci vitum incremento. serere tripedaneo scrobe necessarium distantes inter sese arboremque singulis pedibus. nihil ibi malleoli atque pastinationis, nulla fodiendi inpendia, utpote cum arbusti ratio hac peculiari dote praestet, quod ab eodem solo ferri fruges et vitibus prodest, superque quod vindicans se altitudo non, ut in vinea, ad arcendas animalium iniurias pariete vel saepe vel fossarum utique inpendio muniri se cogit. 204 In arbusto e praedictis sola viveradicum ratio, item propaginum, et haec gemina, ut diximus: qualorum ex ipso tabulato maxime probata, quoniam a pecore tutissima est, altera deflexa vite vel palmite iuxta suam arborem aut circa proximam caelibem. quod supra terram est e matre, radici iubetur, ne fruticet. in terra non pauciores IV gemmae obruuntur ad radicem capiendam, extra in capite binae relincuntur. 205 vitis in arbusto IV pedes longo constat [omnis] sulco, tres lato, alto duos cum semipede. post annum propago inciditur ad medullam, ut paulatim radicibus suis adsuescat; caluis a capite ad duas gemmas reciditur; tertio totus mergus absciditur repetiturque altius in terram, ne ex reciso frondeat. tolli viveradix a vindemia protinus debet. 206 Nuper repertum draconem serere iuxta arborem; ita appellamus palmitem emeritum pluribusque induratum annis. hunc praecisum quam maxima amplitudine, tribus partibus longitudinis deraso cortice, quatenus obruatur — unde et rasilem vocant —, deprimere sulco, reliqua parte ad arborem erecta, ocissimum in vite. si gracilis sit vitis aut terra, usitatum est quam proxime solum decidi, donec firmetur radix, sicuti neque roscidam seri neque a septentrionis flatu. vites aquilonem spectare debent ipsae, palmites autem earum meridiem. 207 Non est festinandum ad putationem novellae, sed primo in circulos materies colligenda, nec nisi validae putatio admovenda, seriore anno fere ad fructum arbusta vite quam iugata. sunt qui omnino putari vetent, priusquam arborem longitudine aequaverit. prima falce VI pedes a terra recidatur, flagello infra relicto et nasci coacto incurvatione materiae. III ei gemmae, non amplius, deputato supersint. 208 ex his omissi palmites proximo anno imis digerantur scamnis ac per singulos annos ad superiora scandant, relicto semper duramento in singulis tabulatis et emissario uno, qui subeat usque quo placuerit. de cetero putatione omnia flagella, quae proxime tulerint, recidantur, nova circumcisis undique capreolis spargantur in tabulatis. vernacula putatio deiectis per ramos vitium crinibus circumvestit arborem crinesque ipsos uvis, Gallica in traduces porrigitur, Aemiliae viae in ridicas Atiniarum ambitu, frondem earum fugiens. 209 Est quorundam inperitia sub ramo vitem vinculo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vimine, non artari; quin immo etiam quibus salices supersunt, molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque Siculi, quam vocant ampelodesmon, Graecia vero universa iunco, cupero, ulva. liberata quoque vinculo per aliquot dies vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum annum spectaverit, recumbere; 210 namque ut veterina a iugo et canes a cursu volutatio iuvat, ita tum et vitium porrigi lumbos. arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae, quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feriarum velit. ob id protinus a vindemia putari et lassas etiamnum fructu edito inprobatur. putatae rursus alligentur alio loco, namque orbitas vinculi sentiunt vexatione non dubia. 211 Traduces Gallicae culturae bini utrimque e lateribus, si par quadrageno distet spatio, quaterni, si viceno, inter se obvii miscentur alliganturque una conciliati, virgultorum comitatu obiter rigorati, qua deficiant, aut, si brevitas non patiatur ipsorum, adalligato protenduntur in viduam arborem unco. traducem bimum praecidere solebant — onerat enim vetustate —; melius donare tempus, ut rasilem faciant, si largiatur crassitudo. alias utile toros futuri draconis pasci. 212 Unum etiamnum genus est medium inter hoc et propaginem, totas supplantandi in terram vites cuneisque findendi et in sulcos plures simul ex una propagandi, gracilitate singularum firmata circumligatis hastilibus nec recisis, qui a lateribus excurrant, pampinis. Novariensis agricola, traducum turba non contentus nec copia ramorum, inpositis etiamnum patibulis palmites circumvolvit; itaque praeter soli vitia cultura quoque torva fiunt vina. 213 alia culpa iuxta urbem Aricinis, quae alternis putantur annis, non quia id viti conducat, sed quia vilitate reditum inpendia exuperent. medium temperamentum in Carsulano secuntur cariosasque tantum vitis partes incipientesque inarescere deputando, ceteris ad uvam relictis. detracto onere supervacuo pro nutrimento omni est raritas volneris; sed nisi pingui solo talis cultura degenerat in labruscam. 214 Arbusta arari quam altissime desiderant, tametsi frumenti ratio non exigit. pampinari ea non est moris; et hoc conpendium operae. deputantur cum vite pariter interlucata densitate ramorum, qui sint supervacui et absumant alimenta. plagas ad septentriones aut ad meridiem spectare vetuimus; melius, si neque in occasus solis. diu dolent talia quoque ulcera et difficile sanescunt algendo nimis aestuandove. non eadem ut in vite libertas, quoniam certa latera, sed facilius abscondere et detorquere, quo velis, plagas. in arborum tonsura supiniore velut calices faciendi, ne consistat umor.


XXXVI

[recensere]

215 Viti adminicula addenda, quae scandat adprehensa, si maiora sint. vitium generosarum pergulas quinquatribus putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quae vero interlunio sint putatae, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario, tauro, atque in totum serendas plena aut crescente utique censent. sufficiunt in Italia cultores deni in centena iugera vinearum.


XXXVII

[recensere]

216 Et abunde satu cultuque arborum tractato, quoniam de palmis et cytiso in peregrinis arboribus adfatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura est magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his malis? et silvestrium quidem perniciosos negant esse vexarique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri quoque fervore aut flatu frigidiore, praepostero die, nam suo frigora etiam prosunt, ut diximus.

217 quid ergo? non et vites algore intereunt? hoc quidem est, quo deprehendatur soli vitium, quoniam non evenit nisi in frigido. itaque per hiemes caeli rigorem probamus, non soli. nec infirmissimae arbores gelu periclitantur, sed maximae, vexatisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam praestrictus non potuit eo pervenire umor.

218 Arborum quidam communes morbi, quidam privati generum. communis vermiculatio et sideratio ac dolor membrorum, unde partium debilitas, societate nominum quoque cum hominis miseriis. trunca dicimus certe corpora et oculos germinum exustos ac multa simili sorte.

219 itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris quantitate, aliqua vero et obesitate, ut omnia, quae resinam ferunt, nimia pingitudine in taedam mutantur et, cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut animalia nimio adipe, aliquando et pestilentia per genera, sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana vel rustica.

220 Vermiculantur magis minusve quaedam, omnes tamen fere, idque aves cavi corticis sono experiuntur. iam quidem et hoc in luxuria esse coepit, praegrandesque roborum delicatiore sunt in cibo — cosses vocant — atque etiam farina saginati hio quoque altiles fiunt.

221 maxime autem arborum hoc sentiunt piri, mali, fici, minus quae amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes, omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia ei morbo est.

222 Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. haec enim verno tepore invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellae arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis.

223 Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et muscum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quae adgnasci solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum.

224 Verum ut homini nervorum cruciatus, sic et arbori, ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. nigrescunt ergo, et sunt apud Graecos sua nomina utrique vitio.

225 undique primo dolor, mox et macies earum partium fragilis, postremo tabes morsque, non intrante suco aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. caprificus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies gignitur roribus lentis post vergilias; nam si largiores fuere, perfundunt arborem, non scalpunt scabie, et grossi cadunt; sive imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, radicibus madidis.

226 Vitibus praeter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi tempestatium germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophrastus, in supinum excisis, tertia culturae imperitia laesis. omnes enim earum iniuriae in articulis sentiuntur. siderationis genus est et his deflorescentibus roratio, aut cum acini, priusquam crescant, decocuntur in callum. aegrotant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo constant certoque temperamento.

227 fiunt et culpa colentium vitia, cum praestringuntur, ut dictum est, aut circumfossor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. sunt et quaedam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quae dulcis est.

228 quibusdam debilitas sterilitatem, non necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis temporibus imbres aut tepores vel adflatus defuere aut contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus.

229 Sunt ex eadem causa nascentes et urucae, dirum animal, eroduntque frondem, aliis florem quoque, olivarum, ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relinquunt. nascitur hoc malum tepore umido et lento. fit aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vitium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et vitibus — araneum vocant —, cum veluti telae involvunt fructum et absumunt.

230 adurunt et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, punica. in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere erodentes eum, gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post arcturum. eaedem si austrinae fuere, generant druppis quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae.

231 id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis. sunt et culicum genera aliquis molesta, ut glandibus, fico; qui videntur ex umore nasci, tum dulci subdito corticibus. et aegrotatio quidem fere in his est.

232 Quaedam temporum causae aut locorum non proprie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes cum invasit arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias. hic enim si flavit circa brumam, frigore exurit arefaciens, ut nullis postea solibus recreari possint. hoc genere convalles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis, olea, ficus.

233 quod cum evenit, detegitur statim in germinatione, in oliva tardius. sed in omnibus signum est revivescendi, si folia amisere. alioqui quas putes praevaluisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque revivescunt. alia in terris septentrionalibus, ut Ponto, Thracia, frigore aut gelu laborant, si post brumam continuavere XL diebus. et ibi autem et in reliquis partibus, si protinus editis fructibus gelatio magna consecuta est, etiam paucis diebus necat.

234 Quae iniuria hominum constant, secundum . . . habent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et strangulat. nec andrachle offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt, sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur.

235 quarundam natura rimosus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto fimoque, et aliquando prosunt, si non vehementior frigorum aut calorum vis secuta est. quaedam tardius ita moriuntur, ut robora et quercus. refert et tempus anni. abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; eandem iniuriam hieme passae diutius tolerant.

236 similiter ilex et robur quercusque. si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressi — haec enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt —, similem et depastio animalium.

237 oleam quidem etiam, si lambat capra, sterilescere auctor est Varro, ut diximus. quaedam hac iniuria moriuntur, aliqua deteriora tantum fiunt, ut amygdalae — ex dulcibus enim transfigurantur in amaras —, aliqua vero etiam utiliora, ut apud Chios pirus, quam phocida appellant.

238 nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque et fissa stirpe, exceptis vite, malo, fico, punicis, quaedam vel ab ulcere tantum. pinus hanc iniuriam spernit et omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleraeque etiam non omnibus, sed maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis moriuntur.

239 Necant invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens — nec viscum prodest — et cytisus, necatur eo, quod halimon vocant Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit odorum aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in modum, ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere.

240 hinc sumpsit Androcydes medicinam contra ebrietates, raphanum manducari praecipiens. odit et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul absint, tristis atque aegra. nitrum quidem et alumen, marina aqua calida et fabae putamina vel ervi ultima venena sunt.


XXXVIII

[recensere]

241 Inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos sub foliis natas, vitem et malum punicam stirpe fructum tulisse, non palmite aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta revixit et in Boeotia derosae locustis fici regerminavere.

242 mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae Xerxis adventu, platano in oleam mutata.

243 qualibus ostentis Aristandri apud Graecos volumen scatet, ne in infinitum abeamus, apud nos vero C. Epidii commentarii, in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius ab urbe [postea] facta esset.

244 sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma in basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et Romae in Capitolio in ara Iovis bello Persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam subversam Piso gravis auctor prodidit.

245 super omnia, quae umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Neronis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti Marcelli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publicam transgresso arvisque inde e contrario in locum oliveti profectis.


XXXIX

[recensere]

246 Nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt communia omnium, quaedam propria quarundam. communia ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, riguus dato potu vel ablato, fimum suco defectis, putatio levandis onere, item suco emisso quaedam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura palmitum, gemmarum, si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quaedam politura.

247 arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit. amygdalae, si colantur fossione, florem amittunt.

248 nec insitas circumfodere oportet, priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac rursus a stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi quarum naturam pati diximus.


249 Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare convenit. circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt. desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.


250 Asperiora vina rigari utique cupiunt in Sulmonense Italiae agro, pago Fabiano, ubi et arva rigant. mirumque, herbae aqua illa necantur, fruges aluntur, et riguus pro sarculo est. in eodem agro bruma — tanto magis, si nives iaceant geletve —, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi tepidare vocant, memorabili natura in amne solis, eodem aestate vix tolerandi rigoris.


XLII

[recensere]

251 Carbunculi ac robiginum remedia demonstrabimus volumine proximo. interim est et scariphatio quaedam in remediis, cum macie corticis ex aegritudine adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente exacutam falcis aciem utraque manu inprimentes perpetuis incisuris diducunt ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore expletae,


XLIII

[recensere]

252 magnaque ex parte similis hominum medicina et arborum est, quando earum quoque terebrantur ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abstergeatur. et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra terram foratis usque ad medullam, in senecta aut cum alimento nimio abundare sentiuntur.

253 idem et ficorum turgido cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt fructum, fissa radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbisque e taeda ac cinere et terra cooperto.

254 etiam radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si primae grossi, cum fabae magnitudinem excessere, detrahantur. subnascuntur enim quae serius maturescunt. eaedem, cum frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio maturat.


XLIV

[recensere]

255 In ea culices nasci e grossis manifestum, quoniam, cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur.

256 vexant et tineae semina ficorum, contra quas remedium in eodem scrobe defodere taleam lentisci inversa parte, quae fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica amurca diluta et cum fimo infusa radicibus frondere incipientium facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petrosis, quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa post imbrem.


257 In primis autem cavendum, ne ex remediis vitia fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. interlucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alternam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. ceterae rarius tondeantur, nulla autumno, ac ne radantur quidem nisi vere. putatione plaga ad vitalia . . . sunt omnia, quaecumque non supervacua.


XLVI

[recensere]

258 Similis fimi ratio. gaudent eo, sed cavendum, ne in fervore solis admoveatur, ne inmaturum, ne validius quam opus sit. urit vineas suillum nisi quinquennio inter posito, praeterquam si riguis diluatur, et e coriariorum sordibus nisi admixta aqua, item largius. iustum existimant in denos pedes quadratos III modios. id quidem soli natura decernet.


XLVII

[recensere]

259 Columbino ac suillo plagis quoque arborum medentur. si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radicibus fimum suillum addi iubent. eo anno vinolenta, proximo dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda censent quater anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi vino lasere diluto; si findantur in arbore, pediculum intorqueri; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus aegris faecem vini, aut lupinum circum radices earum seri.

260 aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praecoces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et haec autem, ut omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.

261 Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut palmae ac lentisci; salsis enim aquis aluntur. salis vim et cineres, sed leniorem, habent; ideo ficis adsperguntur rutaeque, ne fiant vermiosae neve radices putrescant. quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi, si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint, aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;

262 quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus, nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquid celerius. nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit.

263 Cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinctione, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione aequa, ablaqueatis prius radicibus paulatim, adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere terram adaggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat.

264 simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui in crassitudinem mellis, rursusque cum bituminis tertia parte et sulpuris quarta sub diu coqui, quoniam exardescat sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo.

265 plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquae portione, quoniam per se noceat. aliqui volucre appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino linunt post putationem easdem.

266 sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus, nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has et talpas amurca necant, contraque urucas et, ne mala putrescant, lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucas ambiri arbores singulas a muliere incitati mensis, nudis pedibus, recincta.

267 item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana, quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis contra luxata membra iungenda harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque eodem volumine tradidit.


 Liber XVI Liber XVIII