Liber II — § 12 | Liber II — § 14 |
XIII.
1 Hæc est luminum occultationumque ratio, perplexior motu, multisque involuta miraculis. Siquidem magnitudines suas et colores mutant ; et eædem ad Septemtrionem accedunt, abeuntque ad Austrum ; terrisque propiores aut cælo repente cernuntur : in quibus aliter multa, quam priores, tradituri, fatemur ea quoque illorum esse muneris, qui primi quærendi vias demonstraverunt : modo ne quis desperet sæcula proficere semper.
2 Pluribus de causis hæc omnia accidunt. Prima circulorum, quos Græci ἀψἴδας in stellis vocant : etenim Græcis utendum erit vocabulis. Sunt autem hi sui cuique earum, aliique quam mundo ; quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt Polos, centrum cæli est, nec non Signiferi, oblique inter eos siti. 3Omnia autem hæc constant ratione circini semper indubitata. Ergo ab alio cuique centro apsides suæ exsurgunt : ideoque diversos habent orbes, motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. (xvi.) Igitur a terræ centro apsides altissimæ sunt, Saturno in Scorpione, Jovi in Virgine, Marti in Leone, Soli in Geminis, Veneri in Sagittario, Mercurio in Capricorno, mediis omnium partibus : et e contrario, ad terræ centrum humillimæ atque proximæ. 4Sic fit, ut tardius moveri videantur, quum altissimo ambitu feruntur : non quia accelerent, tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis ; sed quia deductas ab summa apside lineas coarctari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios : idemque motus alias major, alias minor, centri propinquitate sentitur.
5Altera sublimitatum causa : quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis. Saturnus in Libræ parte vicesima, Jupiter Cancri quintadecima, Mars Capricorni vicesima octava, Sol Arietis decima nona, Venus Piscium vicesima septima, Mercurius Virginis decima quinta, Luna Tauri tertia.
6Tertia altitudinum ratio, cadi mensura, non circuli intelligitur : subire eas, aut descendere per profundum aeris, oculis existimantibus.
7Huic connexa latitudinum Signiferi, obliquitatisque causa est. Per hunc stellæ, quas diximus, feruntur : nec aliud habitatur in terris, quam quod illi subjacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus: quæ causa intelligitur efficere, ut quædam animalia et in desertis mundi nascantur. Luna quoque per totam latitudinem ejus vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus (tot enim sunt latitudinis) non amplius octonas pererret, neque has æqualiter, sed duas medio ejus et supra quatuor, infra duas. Sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inæqualis. 8Martis stella quatuor medias ; Jovis mediam et super eam duas ; Saturni duas [ut Sol]. Hæc erit latitudinum ratio ad Austrum descendentium, aut ad Aquilonem subeuntium. Hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in cælum, et pariter scandi eam quoque, existimavere plerique falso : qui, ut coarguantur, aperienda est subtilitas immensa, et omnes eas complexa causas.
9Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terræ et latitudine et altitudine : ex ori usque matutinos in initio cujusque fieri ; stationes, in mediis latitudinum articulis, quæ vocant Ecliptica. Perinde confessum est, motum augeri, quandiu in vicino sint terræ : quum abscedant in altitudinem, minui. Quæ ratio lunæ maxime sublimitatibus approbatur. Æque non est dubium, in exortibus matutinis etiamnum augeri : atque a stationibus primis tres superiores diminui usque ad stationes secundas. 10Quæ quum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiant parcius adjici motus ; in stationibus vero primis altitudinem subire, quoniam tum primum incipiat detrahi numerus, stellæque retroire. Cujus rei ratio privatim reddenda est. Percussæ in qua diximus parte, et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum, et ignea vi levantur in sublime. Hoc non protinus intelligi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. 11Progreditur deinde ejusdem radii violentia, et retroire cogit vapor repercussus. Multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole averso, quum in summas apsidas expelluntur, minimeque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu ; tanto minore, quum hoc in altissimis apsidum evenit signis. Ab exortu vespertino latitudo descenditur, parcius jam se minuente motu ; non tamen ante stationes secundas augente, quum et altitudo descenditur, superveniente ab alio latere radio, eademque vi rursus ad terras deprimente, quæ sustulerit in cælum ex priore triquetro. 12Tantum interest, subeant radii, an superveniant. Multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt. Hæc est superiorum stellarum ratio : difficilior reliquarum, et a nullo ante nos reddita.