Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/3

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 2 Liber II§ 4 

III.

1(iii.) Hanc ergo formam ejus æterno et irrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quatuor horarum spatio circumagi, Solis exortus et occasus haud dubium reliquere. An sit immensus, et ideo sensum aurium excedens, tantæ molis rotatæ vertigine assidua sonitus, non equidem facile dixerim ; non hercle magis, quam circumactorum simul tinnitus siderum, suosque volventium orbes, an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. 2Nobis, qui intus agimus, juxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus. Esse innumeras ei effigies animalium, rerumque cunctarum impressas ; nec, ut in volucrum notamus ovis, lævitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores dixere, rerum argumentis indicatur : quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumeræ, in mari præcipue, ac plerumque confusis, monstrificæ gignantur effigies. Præterea visus probatione, 3alibi plaustri, alibi ursi, tauri alibi, alibi litteræ figura, candidiore medio per verticem circulo. (iv.) Equidem et consensu gentium moveor. Nam quem κόσμον Græci, nomine ornamenti appellavere, eum nos a perfecta absolutaque elegantia, mundum. Cælum quidem haud dubie cælati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. Adjuvat rerum ordo, descripto circulo, qui Signifer vocatur, in duodecim animalium effigies, et per illas Solis cursui congruens tot sæculis ratio.