Liber II — § 52 | Liber II — § 54 |
LIII.
1(lii.) Tuscorum litteræ novem deos emittere fulmina existimant, caque esse undecim generum : Jovem enim trina jaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Jovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris cæli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quæ infera appellat, brumali tempore facta, sæva maxime et exsecrabilia : quum sint omnia, quæ terrena existimant, non illa generalia, nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. 2Argumentum evidens, quod omnia a superiore cælo decidentia obliquos habent ictus : hæc autem quæ vocant terrena, rectos. Sed quia ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt : quum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. A Saturni ea sidere proficisci, subtilius ista consectati putant : sicut cremantia, a Martis, qualiter, quum Volsinii oppidum Tuscorum opulentissimum totum concrematum est fulmine. 3Vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quæ prima fiunt familiam suam cuique indepto. Cæterum existimant non ultra decem annos portendere privata, præterquam aut matrimonio primo facta, aut natali die : publica non ultra tricesimum annum, præterquam in deductione oppidorum.