Jump to content

Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/59

Unchecked
E Wikisource
 Liber II§ 58 Liber II§ 60 

LIX.

1(lviii.) Celebrant Græci Anaxagoram Clazomenium, Olympiadis septuagesimæ octavæ secundo anno, prædixisse cælestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e Sole. Idque factum interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen. Qui lapis etiam nunc ostenditur, magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. 2Quod si quis prædictum credat, simul fateatur necesse est, majoris miraculi divinitatem Anaxagoræ fuisse : solvique rerum naturæ intellectum, et confundi omnia, si aut ipse Sol lapis esse, aut unquam lapidem in eo fuisse credatur. Decidere tamen crebro, non erit dubium. 3In Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque, modicus quidem, sed quem in medio terrarum casurum idem Anaxagoras prædixisse narratur. Colitur et Cassandriæ, quæ Polidæa vocitata est, ob id deducta. Ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.