Jump to content

Notae in duos libros/Dissertationes/V

Checked
E Wikisource

 IV - De Homero eiusque utroque poemate VI - De primarum gentium inhospitalitate 

V
UNA RES PRINCIPIO SAPIENTIA,
SACERDOTIUM ET REGNUM
(pag. 390, n.1).

[1] Atque haec tria erant apud primus heroes: narri prima gentium sapientia habita est scientia divinationis, ex qua cuncta gerebant Humana; et qui deorum mentem callerent, eos quoque par erat diis sacra facere; et qui deorum interpretes et ministri erant, eos regnum in homines habere decebat.

Primorum poetarum dignitas.

[2] Quae tria sub unius appellationis complexu, qua «vates» seu poetae, appellabantur, omnia veniebant: ut Tiresias thebanus, «vates et dux populorum» dictus Homero[1], in Inferis venit ad Ulyssem cum sceptro, et Ulysses eum ipsum «regem» appellat[2]; qua proprietate et significatione nativa dicendum est ab Homero reges, perpetuo adiuncto, appellari «divinos». Atque haec sit scientia boni et mali, quam Homerus narrat a Musa datam Demodoco, Alcinoi poetae[3], nempe scientiam divinationis. Hinc Chryses, sacerdos Apollinis, Chryseidem filiam redempturus, in graecorum castra venit cum corona et sceptro, quae Homerus esse narrat Apollinis[4].

Romani quirites romani sceptrigeri.

[3] At sive virga sive hasta σκῆπτρον graecis, uti «quiris» «priscis latinis» dieta: unde «quirites», «hastati», «sceptrigeri» romani reges erant.

Aquilae cur sceptris? cur hastis praefixae?

[4] Litui autem augurum virgae erant: unde in sceptris prefixae aquilae, avis in divinatione summe observata. Quia principio qui augures, iidem reges erant: vestigium, primum hominum regimen fuisse divinum, sub quo quae homines imperabant, dii imperare videbantur. Eadem ratione aquilae hastis praefixae, quae habebantur numina legionum: qua religione milites, dum sequebantur signa militaria, sequi numina, sequi auspicia credebant.

Cur sacerdotes ubique gentium coronati?

[5] Qui uterque mos heroicus custoditus romanis, sacerdotes autem ubique gentium aut mitris aut tiaris aut vittis coronati, testes sunt primos sacerdotes fuisse reges et prima regna divina. Quem morem gentium et recepere romani, quorum flamines vitta lanea caput revinciebant: postea, quia regum odio quodvis insigne regiuin abhorruere — ut, cum Marcus Antonius id pro rostris Caesari offerret, universa concio confremuerit — hinc flaminum vittas in fila lanea attenuata.

Grammaticorum error de vocis «flamen» origine.

[6] Unde videtur ex verarum ignoratione originum quam perperam grammatici[5] ab eo filo «flamines», quasi «flamines», dictos putant; qui, antequam vittas in fila deducerent, «flamines» vocabantur.

[7] Atque adeo id est quod Aristoteles[6] tradit: reges heroicos fuisse bellorum duces, iudices controversiarum et divinarum caerimoniarum praefectos[7] nempe eosdem fuisse reges, sapientes et sacerdotes: qualem numero describit Theseum, Athenarum regem, Plutarchus[8]. Atque id est quod reges inter aegyptios ex sacerdotibus, ex chaldaeis seu divinis seu sapientibus inter assyrios crearentur, nempe ex heroum, ex regum ordine.


Notae

  1. Od., X, [492 - 3].
  2. Od., VIII, 63 sgg. [Ed.].
  3. (a) Od., XI, 90 e 143 [Ed.].
  4. Il., I, 14-5 [Ed.].
  5. Paolo Diacono, epitome di Festo, De verb. sign., ad v. «flamen» [Ed.].
  6. Politica, III, 14 [2, p. 1285 a 1 sgg.].
  7. Testo: «praefecti» [Ed.].
  8. Theseus, passim [Ed.].