Jump to content

Notae in duos libros/Dissertationes/VI

Checked
E Wikisource

 V - Una res principio sapientia, sacerdotium et regnum VII - De primis coloniis 

VI*
DE PRIMARUM GENTIUM INHOSPITALÌTATE
(pag. 399. n. 4).

[1] Atque ex hoc Tanai habes communem primarum gentium fuisse morem suis quemque finibus contineri: quod Sallustius[1], de hac aetate verba faciens, tradit «sua cuique satis piacere». Quod de scythis certo tradunt auctores, a quibus Orientem versus per seres ad sinenses, versus occidentem vero plagam olim ad svevos, gentem inter Germanos virtute praeclaram, pervenit, et etiamnum inter moschos perdurat, ut intra suos fines contineantur, et inde exteros arceant.

Unde «Barbaria» antiqua dieta?

[2] Propter hunc inhospitalem morem, totam oram maritimam Aethiopiae, quam clarus vir dominus Blasius Caryophilus[2], eruditoruin nostrae aetatis facile princeps, in dissertatione De mercaturis antiquorum[3], ab Aegyptii finibus ad Raptam usque promontorium, ubi regio trogloditica, summe inhospitalis, sita est, porrectam, Βαρβαρίαν dictam observat.

Quam ita dictam opinor a graecis post iam conciliatam inter ipsos, suae linguae communione, humanitatem.

Cur genus humanum in «graecum» et «barbarum» graecis?...

[3] Quod illa gentium summa divisio graecanica — «graecus an barbarus» — inter graecos, ab hoc cultioris humanitatis more mature cultos homines, nata sit. Quod homines omnes ad haec summa genera revocarent duo: «barbarum», sub quo ipsos etiam aegyptios complectebantur, nani Psammeticus sero ipsis, neque tamen omnibus, sed caribus tantum et ionibus, claustra Aegypti reclusit; et «graecum», quod graeci, ex gentibus omnibus uni, exteris non inviderent hospitia.

... et «civem» vel «hostem» latinis?

[4] Cui graecae gentium divisioni respondet latinorum illa «civis an hostis», appellatio[4], qua «hostis» «externum», «peregrinum» significat: unde inter peregrinos hostilitas aeterna erat, et de exteris licebat perpetuo rapere (quare ex Lege XII Tabularum «adversus hostem aeterna auctoritas» erat): ita ut quam humanitatem latinis angustius civitas, graecis latius lingua conciliaret.

Prisci latini «barbari».

[5] Ex quo inhospitali more romani haut veriti ipsi se «barbaros» appellare, ut Plautus comoedias graecas in prologis se «barbare» vertisse profitetur[5].

Unde italicum «oste»?

[6] Ex qua ultima antiquitate ab italis caupona vocatur «oste», simili omnino ratione qua, ex primarum alienatione vocuin, graecis Paris ex «hoste» factus est «hospes». Quod conferas velini ad veram troiani belli historiam explicandam, de qua supra in bis Notis[6].

Praesens Barbaria cur sic dieta?

[7] Eadem numero de caussa, hodie mediterranea Africae ora, quae de christianis perpetuo rapit europaeis, ut hoc libro latius dictum est, «Barbaria» quoque vocatur.

vPrimi heroes latrones — Unde «latro» pro * milite»?

[8] Atque de hoc antiquissimo tempore accipiendum quod Thucydides Historiam initio tradit[7]: bovum abactiones et hominum plagia non probro, sed laudi heroibus data. Quam ad rem bellissime facit quod, apud vetustissimos poetas, indigenae citra convicium peregre appellentes interrogant «an sint latrones» (nempe an sint ipsissimi primi «hostess latinorum), ut in Orphicis Iason regi Aetetae, perconctanti quinam essent, respondet: Οὔτε νυ ληϊστῆρες ἱκανόμεν[8]: quod universim testatur Philostratus libro secundo[9] De vita Apollonii. Ex quibus antiquissimis latrociniis heroum mansit, ad Plautum usque[10], romanis ut «latrones» pro «militibus» acciperentur. Quare concludendum: ante troianum, bella omnia propter bovum abactiones, ut clypeus Achillis apud ipsum Homerum[11], et propter foeminarum raptus, ut testatur Horatius, satyra tertia libri primi[12], gesta esse, nempe inter primas gentes perpetua latrocinia fuisse. Qui mos inhospitalis et barbarus primarum gentium ex ipsa primarum rerumpublicarum natura profluxit: quae, quanquam hospitiis sive asylis, ut in his libris abunde dictum, per clientelas inchoatae, tamen ipsa asyla ararum custodia sunt constituta.

Unde «condere gentem», «condere leges», «condere regna»?

[9] Et sane primi gentium, se abscondendo in lucis et condendo maiorum cadavera, familias gentesque fundarunt; abscondendo leges, sive scientiam auspiciorum, clientelas costituerunt; et, turbis agrariis edocti, abscondendo ordinem in poeticis turribus, regna heroica ordinarunt. Quod ipsae locutiones «condere gentes», «condere leges», «condere regna» satis aperte confirmant: unde quasi ex hac scientia originum Hermogenianus, in sua iuris gentium historia[13], «regna condita» momentose narravit.

Optimatium reipublicae notae.

[10] Itaque haec ipsa gentium prima inhospitalitas docet regna heroica fuisse optimatium, quae tota stant legum, ordinis finiumque


Notae

  1. Cat., 2 [Ed.].
  2. Biagio Garofalo, intorno a cui v. Nota bibliografica, p. 791 [Ed.].
  3. Romae, 1718 [Ed.].
  4. Testo: «appellatone» [Ed.].
  5. Veramente, soltanto nel prologo dell'Asinaria [Ed.].
  6. Cfr., passim. nella quarta delle Dissertationes [Ed.].
  7. 1, 5 [Ed.].
  8. Argonautica, v. 827 [Ed.].
  9. Veramente, nel lib. III, cap. 24 [Ed.].
  10. Mil. gl., 949 [Ed.].
  11. Il., XVIII, 483 sgg.
  12. Vers. 107 sgg. [Ed.].
  13. Dig., I, 1, 5 [Ed.].