Jump to content

Olim/Lex Oppia

Unchecked
E Wikisource
(Redirectum de Olim/Léx Oppia)
 Vestis sanguine tīncta Lūdi Magister 
LĒX OPPIA.
Drāmatis Persōnae.
M. Porcius Catō
. . .
Cōnsul.
M. Iūnius Brūtus
. . .
tribūnī plēbis.
T. Iūnius Brūtus
. . .
M. Fundānius
. . .
L. Valerius
. . .
Flāvia
. . .
uxor Valerī.
Fundānia
. . .
amīcae Flāvine.
Iūlia
. . .
Aurēlia
. . .
Claudia
. . .
Dāvus
. . .
servus Catōnis.
(Annō urbis conditae dlviii scaena fit.)
Scæna Prīma. (Catōnis domī.)
(Dāvus cēnam parat; cibōs mēnsae impōnit.)

Dāvus. Iam omnia parāta sunt, quamquam haud multa in mānsā appārent! Nucēs sunt, et cāseuspol! quam simplicem vītam agit dominus meus! Fabae, aqua pūrahercle! omnium rērum sumptus ab eō aliēnissimus est. Utinam nē nōbīs quoque servīs eōdem modō vīvendum esset.

“Est mihi nōnum superantis annum”pānis cōpia, sed Albānī vel Falernī nē cyathus quidem.

(Intrat Catō.)

Catō. Dāve! Parāvistī-ne cēnam meam? Fīliolum meum, dum ā mātre lavātur, spectāvī, ut soleō: nunc igitur cēnandum est mihi.

Dāvus. Sāne, domine. Cēna apposita est.

(Catō ēsse incipit.)

Catō. Ō tempora! ō mōrēs! Quō ruimus Rōmānī? Sōlus esse videor, quī mōribus antīquīs adhūc studeam. Cēterī epulīs, strāgulīs, aulaeīs, purpurā, aurō lūxuriant, rempūblicam neglegunt.

Dāvus. Mulierēs, ut crēdō, nisi lēge Oppiā continērentur, immodicae lūxuriae indulgērent.

Catō. Ō Dāve, tū nescīs? Sunt quī illam lēgem abrogārī cupiant. Abrogābunt etiam, nisi ego eīs obstiterō. Odiō enim est Lēx Oppia mulieribus omnibus.

(Iānua pulsātur.)

Dāvus. Aliquem iānuam pulsantem audiō.

[Exit.

Catō. Quisnam tam sērē vēnit? (Rediit Dāvus.) Quis adest, Dāve?

Dāvus. Turba mulierum extrā aedēs stant, ōrantium ut tēcum loquī liceat.

Catō. Quid? Mulierēs etiam in pūblicō convenīre, et magistrātūs adīre et appellāre audent? Prō pudor! Statim discēdant, domum redeant! Dīc mē cum eīs loquī omnīnō nōlle. (Dāvus exit.) Minus cum fēminīs negōtiī habērēmus, sī iūs suum et māiestātem retinērent virī. Nunc autem(Dāvus redit.)

Dāvus. Sī tēcum loquī nōn liceat, ōrant ut hoc volūmen ēvolvās, perlegās. Inde intellegēs quid petant. In līmine tuō manēre cōnstituērunt, dōnec respōnsum ā tē accēperint.

Catō. Dī tantam impudentiam pūniant! Dā mihi volūmen. Quid in eō scrīptum est? (Recitat.)

“Consulī Mārcō Porciō Catōnī mātrōnae cēterae-que mulierēs Rōmānae salūtem dīcunt. Vīgintī iam annōs mulierēs Rōmānae iniūriās lēgis Oppiae tulimus. Nec plūs sēmūnciam aurī habēre, nec vestīmentō versicolōrī ūtī, nec iūnctō vehiculō in urbe oppidō-ve, nisi sacrōrum pūblicōrum causā, vehī licet. Cūr sit lāta lēx, bene scīmus: Hannibal in Ītaliā erat, victor ad Cannās; Tarentum, Arpōs, Capuam iam habēbat; ad urbem ipsam admōtūrus exercitum vidēbātur; Rōmānī omnibus subsidiīs egēbant. Nōn ad coercendam lūxuriam mulierum lēx lāta est, sed quia omnium prīvātōrum pecūniae in ūsum pūblicum vertendae erant. Nunc autem cum flōret rēs pūblica, crēscit in diēs prīvāta omnium fortūna, ōrāmus ut prīstinus ōrnātus nōbīs reddātur. Illud quoque animadvertendum: mulierēs eīs prīvantur quae virīs puerīs-que permīttuntur. Virī enim purpurā, ūtuntur, praetextāti in magistrātibus, in sacerdōtiīs; līberī nostrī praetextātīs purpurā togīs ūtuntur; etiam equī speciōsius instrātī sunt quam uxōrēs vestītae. Immō vērō, sociōrum Latīnī nōminis uxōribus vidēmus ea concēssa ōrnāmenta quae nōbīs sunt adempta: illae vehuntur per urbem, nōs pedibus sequimur. Haec nōn ferenda sunt, neque ā nōbīs diūtius ferentur. Prōmītte, igitur, fore ut lēx Oppia quam prīmum abrogētur.”

Ēdepol! Quis iūris cōnsultus haec scrīpsit?

Dāvus. Vīs-ne mulieribus illīs respondeam? Metuō nē totam noctem tē manēre cōnstituerint.

Catō. Imperā eīs ut statim discēdant; nam prius lupī āgnōs fugient quam ego fēminīs cēdam. (Exit Dāvus.) Dī immortālēs! Ubinam gentium sumus? Quam rempūblicam habēmus, sī domī meae ā mulieribus cōnsul ego obsideor? (Dāvus redit.)

Dāvus. Abscēssērunt, ut iussistī, sed vereor nē quās insidiās parent; minimē amīcē dē tē locūtae sunt.

Catō, Nīl timeō. Sed nox adest, et lucernīs parcere soleō: eāmus igitur dormītum.

[Exeunt.

Scaena Secunda. (Valerī domī.)
(Valerius et Flāvia intrant.)

Flāvia. Pollicēre, igitur, fore ut lēgem Oppiam abrogandam cēnseās.

Valerius. Deōs immortālēs obtēstor mē prō vōbīs mulieribus hodiē āctūrum. (Sēcum) Nisi hoc faciam, vix domum redīre ausim!

Flāvia. Catōnī ā tē fortiter resistendum erit. Saxīs dūrior est homō.

Valerius. Catōnem nihil timeō. (Sēcum) Īram uxōris multō magis metuō.

Flāvia. Bene. Ī nunc, et aliīs magistrātibus persuādē ut nostram causam hodiē agant. Ego et amīcae quaedam dēlīberābimus quid hodiē sit faciendum nōbīs.

Valerius. Ībō, ut iubēs. Valē.

[Exit.

Flāvia. Ūnus saltem tribūnus nōbīs auxilium datūrus est. Ut cēterae quoque mātrōnae virōs suōs eōdem modō regere sciant!

(Intrant quīnque fēminae.)

Omnēs. Salvē Flāvia!

Flāvia. Salvēte vōs. Egomet meō coniugī persuāsī, ut nōs adiuvāret. Vōsne etiam bene prōfēcistis?

Fundānia. Sānē. Frāter meus pollicitus est sē contrā Catōnem prō nōbīs dīcturum, si tuus Valerius idem factūrus sit.

Claudia. Pater meus diū recūsāvit quōminus nōbīs subvenīret; sed cum adfīrmāssem, nisi lēx esset abrogāta, illī quoque ōrnāmenta, aurum, praetextās ā mē ademptum īrī, tandem mihi concēssit.

Iūlia. Ut scītis, iuvenī cuīdam praetōriō nūper spōnsa sum. Negāvī mē prius eī nūptūram quam lēx tollerētur. Ille quoque nostram causam aget.

Aurēlia. Avunculum meum ad nostrās partēs facile addūxī; quī, cum sit artium Graecārum amantissimus, quidlibet facere vult, ut Catōnī obstet.

Flāvia. Sine dubiō Fortūna nōbīs favet. Sed Catō cōnsul metuendus est.

Fundānia. Ad malam crucem ītō! Fēminās ōdit.

Claudia. Servās nōs esse velit. Ut mē miseret uxōris ēius!

Iūlia. Dē fēminīs nīl nisi malum dīcit.

Aurēlia. Quam pertināciter contrā nōs se gessit herī!

Flāvia. At tempus terimus. Quid hodiē nōbīs faciendum est?

Omnēs. Ad forum rūrsus dēscendāmus, viās omnēs obsideāmus.

Fundānia. Magistrātūs ad cūriam euntēs suffrāgia poscāmus.

Claudia. Lapidēs in cūriae fēnestrās cōniciāmus.

Iūlia. Immō vērō ipsae in cūriam inrumpāmus.

Aurēlia. Bellum cūnctīs patribus indīcāmus, dōnec nōbīs potentibus pārēbunt.

Flāvia. Satis iam dictum est. Sequiminī mē, comitēs. Quīnta enim hōra est, quā patrīs cōnscrīptī ad cūriam īre solent.

Omnēs. Ad forum dēscendāmus.

[Exeunt.


Scaena Tertia. (Haud procul ā forō.)
(Intrant mulierēs.)

Flāvia. Hīc magistrātūs opperiēmur. Simul āc vēnerint, singulōs virōs adeāmus, rogēmus-queque ut lēgem Oppiam abrogandam cēnseant.

Aurēlia. Catōnem praecipuē adeāmus, quamvīs minimē sit exōrābilis.

Iūlia. Iūniōs Brūtōs, tribūnōs plēbis, ambōs parum amicōs esse putō. Tū, Fundānia, Mārci Brūtī togam corripe, nē tē loquentem fugiat; ego Titum dēmorar, mē-que audīre cōgam.

Fundānia. Libenter faciam. Pol, dē tergō ēius ante togam dētraham quam relinquam.

Claudia. Ecce! meō in sinū lapidēs nōnnullōs grandiōrēs māne condidī. Mihi est prōpositum eōs ad cūriam cōnicere, ut senātōrēs nōs respicere cōgāmus.

Flāvia. Tacēte comitēs! Hūc dēscendunt magistrātūs. Catōnem ipsum cōnspiciō. Valerius meus et Fundānius, Brūtīs comitantibus, pōne sequuntur.

(Intrant magistrātūs.)

Catō. Quam turbam muliebrem videō? Num sacrificiōrum causā convēnērunt?

Mārcus Iūnius Brūtus. Āgmen hostium esse vidētur!

Titus Iūnius Brūtus. Timeō nē quid incommodī nōbīs impendeat.

Fundānius. Timeō nē multīs incommodīs mulierēs iam diū vexentur.

Catō. Quid? Num per medium āgmen fēminārum mihi ad forum perveniendum est?

Aurēlia (appropinquat, Catōnis genua complectitur). Mārce Porcī Catō, per Iūnōnem tē obsecrō ut munditiās ōrnātūsque nōbīs reddī patiāris.

Catō. Abscēde nunciam, impudentissima! Mē-ne cōnsulem sīc aggrederis?

Fundānia. (Mārcī Brūtī togam subitō corripit.) Mārce Iūnī Brūte, supplex tē ōrō

M. I. B. Abī tū! Quid mē raptās?

Fundānia. Audī, sīs, quā dē causā tē teneam.

M. I. B. Nē togam meam dētrāxeris! Nōlī mē impedīre.

Fundānia. Per deōs immortālēs tē ōrō ut rēs nostrās respiciās.

Iūlia. (Titī Brūtī bracchium corripit). Tite Iūnī Brūte, tribūnum plēbis tē poscō ut iniūriās fēminārum tollendās cūrēs.

T. I. B. Quid facis, mulier? Bracchium meum relinque, sōdēs.

Iūlia. Attende, prius, quid poscāmus mulierēs.

Catō. Abīte, fēminae.

M. I. B. Heus, līctōrēs!

T. I. B. Nisi in vincula dūcī vultis, abscēdite!

Flāvia. Audīte nōs, Quirītēs!

Claudia. Nōlīte supplicēs repudiāre.

Fundānia. Dī vōs puniant, rēctī inimnīcōs!

Aurēlia. Nihil iniūstī precāmur.

Iūlia. Fīat iūstitia modo.

Catō. (tribūnīs). Dīcite eīs ut taceant. Aliquid prōnūtiāre cupiō.

M. Fundānius. Tacēte omnēs. Aliquid prōnūntiāre Catō cupit.

L. Valerius. Tacēte omnēs. Catōnem audīte.

Omnēs. Tacēmus et audīmus.

Catō. Nostram ob culpam, QuirītēsQuirītibus enim, nōn mulierculīs loquor

Flāvia. Cūr nōn mulierculīs etiam loqueris, Catō?

M. I. B. Tacē tū. Cōnsulem audī.

Catō. Nostram ob culpam, dīcō, Quirītēs, tantum cum ūniversīs fēminīs negōtiī habēmus; domī enim ab eīs victa est lībertās nostra.

Aurēlia. At fēminae lībertātem nōn habent.

T. I. B. Tacē tū.

Catō. Haec cōnsternātiō muliebris, sīve suā sponte, sīve auctōribus vōbīs, Mārce Fundānī et Lūcī Valerī, facta est, haud dubiē ad culpam magistrātuum pertinet.

Claudia. Haud dubiē, cum

Catō. Dēdecorī sit nōbīs, sī, ut plēbis quondam, sīc nunc mulierum sēcēssiōne, lēgēs accipīendae vel abrogandae sint.

Fundānia. Dēdecorī sit vōbīs nisi lēx Oppia abrogētur.

M. I. B. Tacē, mulier.

Catō. Sed quī hic mōs est in pūblicum procurrendī et obsidendī viās, et virōs aliēnōs appellandī? Illud ipsum suōs quaeque domī rogāre nōn potuērunt? Quamquam nē domī quidem lēgēs rogandās abrogandās-ve cūrāre decuit. Māiōrēs nostrī fēminās nē privātam quidem rem per sē agere voluērunt, sed in manū esse parentum, frātrum, virōrum. Nōs iam etiam rem pūblicam capessere patimur.

Omnēs mulierēs. Sānē. Iūs suffrāgiī mulieribus permittendum est!

T. I. B. Tacēte, vōs.

Catō. Sed nunc ipsam ad lēgem Oppiam veniō. Cūr fēminae hanc lēgem abrogārī cupiunt? Porrō, ut aurō et purpurā fulgeant, ut carpentīs per urbem vehantur, ut nūllus sit modus sūmptibus lūxuriæ-ve. Saepe mē audīvistis dē fēminārum sūmptibus querentem, saepe dē virōrum

Iūlia. Vēra dīxistī. Saepius audīvimus.

M. I. B. Tacē, fēmina.

Catō. Dīcō nimiam lūxuriam iamnunc cīvitātī inesse: sīn autem retinācula hūius lēgis remōta erunt, nec modus nec fīnis erit sūmptibus. Ego nūllō modō abrogandam lēgem cēnseō.

Mulierēs. Prō pudor!

Valerius. Pauca respondēre mē oportet. Questus es, Mārce Catō, in pūblicum vēnisse mulierēs. Nōn dēbuistī eās reprehendere, sī in causā propriē ad ipsās pertinentī id fēcērunt. Quid tamen fēcērunt, nisi quod supplicēs nōs adiērunt? Superbās, medius fidius, aurēs habēmus, sī, cum dominī servōrum nōn fāstīdiant precēs, nōs rogārī ab honestīs fēminīs indīgnāmur. Fēminās audiendās cēnseō.

Fundānius. Mihi etiam quaedam dīcenda sunt. Utrum sit cīvitātī nimia lūxuria necne, nesciō. Sed sīve ita est, sīve nōn est, cūr sōlae fēminae lēge coercendae? Aut virīs quoque modum impōne, aut fēminīs adime. Egomet lēgem abrogandam cēnseō.

Mulierēs. Euge Fundānī! Optimē dīxistī.

Catō. Nōn in forō, sed in cūriā, dē hāc rē disputandum est nōbīs. Hīc maneant fēminae. Nōs ad cūriam eāmus.

[Exeunt virī.

Flāvia. Dī rem prosperē gerant!


Scaena Quārta. (Extrā Brūtōrum aedēs.)
(Intrant Mārcus Brūtus et Titus Brūtus.)

M. I. B. Rogātiōnī collēgārum nostrōrum intercēssimus, ego et tū.

T. I. B. Ita vērō. Potēns vōx est “Vetō” …

M. I. B. Ecquid audīs? Turba hominum appropinquēre vidētur.

T. I. B. Intrō eāmusfestīnemusmulierēs illae nōs persequuntur!

[Domum citō intrant.
(Mulierēs ad aedēs perveniunt.)

Flāvia. Haec est domus Brūtōrum.

Iūlia. Forēs pulsā, Aurēlia.

[Aurēlia pulsat.

Claudia. Iānuam aperīre eōs iubē.

Aurēlia. Mārce Brūte! Tite Brūte! Aperīte iānuam!

Fundānia. Abscēdere nōlumus, dōnec ad nōs veniētis.

(M. et T. Brūtī ad fenestram appārent.)

M. I. B. Quid est, dominae?

T. I. B. Ecquid vultis, dominae?

Flāvia. Iānuās vestrās obsidēre nōn ante dēsinēmus quam intercēssiō ā vōbīs remōta erit.

M. I. B. Nōs minīs movērī crēditis?

T. I. B. In vincula dūcēminī, nisi statim abībitis.

Iūlia. Vincula nōn timēmus.

Fundānia. Immō vērō, vinculīs nōs ipsās ad postēs vestrōs ligābimus, nē quis nōs abdūcere possit.

Claudia. Lapidēs per fenestrās vestrās cōniciēmus.

Aurēlia. Facēs parātās habeō. Quīn aedēs ipsās incendimus?

Flāvia. Omnēs tabellāriōs opperiēmur, quī lītterās vōbīs adferunt; epistulās ātrō aliquō venēnō ita corrumpēmus ut legī nōn possint.

M. I. B. Tite, quid fierī oportet?

T. I. B. Mārce, quid tū faciendum esse putās?

M. I. B. Illīs mōrem gerere mālō quam domī meae obsidērī.

T. I. B. Vīs-ne remīttārus intercēssiōnem nostram?

M. I. B. Ita. Remittere cam praestat.

Ambō. Remīttimus intercēssiōnem.

Mulierēs. Intercēssiōnem remittunt! Iam abrogābitur lēx Oppia. Iō triumphe!

Flāvia. Domum redeāmus ut purpuram aurumque statim induāmus. Catōnem superāvimus mulierēs.

Claudia. Fortasse aliquandō etiam suffrāgiī iūs nōbīs permīttētur.

Omnēs. Intereā, nōniam lēge Oppiā continēbimur.

[Exeunt.


FĪNIS


 Vestis sanguine tīncta Lūdi Magister