Opusculum de conversione sua/Capitulum I: De visione quam vidit adhuc puer

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Capitulum I

De visione quam vidit adhuc puer
Capitulum II: Qua primo occasione Christianis adheserit et eorum consortio quantum profecerit Fairytale right blue.png


In nomine Domini incipit bone memorie fratris Hermanni quondam Iudei de sua conversione opusculum.

1. De visione quam vidit adhuc puer.

Igitur peccator ego et indignus sacerdos Hermannus, Iudas quondam dictus, genere Israelita, tribu Levita, ex patre David et matre Sephora, in Coloniensi metropoli oriundus, cum adhuc iudaice infidelitatis nexibus tenerer irretitus, proventura mihi Deus gratie sue beneficia iocundissimo huiuscemodi visionis demonstravit presagio. Tertio decimo |71| etatis mee anno vidi per somnium, tamquam Romanus imperator Heinricus, qui gloriosi regis Lu°tharii antecessor tempore illo regnabat, prepotentem quendam haberet principem, quo subitanea morte defuncto omnes illius ipse possederit facultates. Ad me itaque, ut videbatur, idem rex veniens nivei mihi candoris mireque corpulentie equum obtulit cingulumque ex auro summa operositate contexto cum sericeo in ipso dependente marsupio, in quo septem gravissime monete nummi habebantur inclusi. Quibus omnibus mihi traditis, »Scito ait, quia duces et principes mei graviter pro collato tibi a me beneficio indignantur; attamen ego tibi multo maiora his adiciam, omnemque tibi defuncti huius principis dabo hereditatem perpetuo iure possidendam.« Tum ego regali munificentie debitas rependens gratias nobili illo balteo accingor ascensoque equo et regio iunctus lateri ad suum usque palatium illum prosequor. Ubi ei splendide cum amicis suis epulanti proximus ego velut amicissimus eius accumbo et ex eadem secum scutella olus ex multigenis herbis radicibusque confectum manduco. In huius itaque visionis iocunditate evigilans, licet puer essem, non tamen levitate puerili ea que tam insolita videram, inania esse iudicavi, sed magnum aliquid ratus eorum mihi portendi presagio, ad quendam cognatum meum Ysaac nomine, magne tunc apud Iudeos auctoritatis virum, me contuli, relatumque ei per ordinem somnium, ut mihi, quomodo nosset, interpretaretur, oravi. Qui ea sola que carnis sunt sapiens quandam mihi secundum carnis |72| felicitatem dictavit coniecturam, per equum magnum et candidum significari dicens, quod nobilem ac speciosam uxorem sortiturus, per nummos marsupio inclusos, quod multas divitias habiturus, per celebratum cum imperatore convivium, quod plurimum honorabilis inter Iudeos essem futurus. Sed hanc visionem multo post evidentius divina in me gratia spiritualibus beneficiis adimplevit, sicut et eiusdem postmodum visionis interpretatio indicabit et rei ipsius effectus comprobabit. Nunc autem conversionis mee occasio quale sit sortita exordium per ordinem explicabo.