Opusculum de conversione sua/Capitulum IV: Responsio

E Wikisource
 Capitulum III: De habita cum Roberto abbate Tuitiensi disputatione Capitulum V: Quod eum ad fidem Christi caritas et fides cuiusdam plurimum incitaverit 

Ad hec Robertus: »In omnibus, ait, que mihi utcumque convenienter opposuisse visus es, nichil omnino deterreor. Siquidem ad defendendam et confirmandam religionis |80| nostre veritatem copia nobis auctoritatum ex ipsis libris vestris exuberat, quibus velut scuto inexpugnabili communiti ubique obiectionum vestrarum telis secure et obviare et contraire possimus. Unde et eandem nostram, quam dicis, ydolatriam pietate et religione plenissimam ac totius veritatis luce conspicuam iam tibi, si patienter velis advertere, manifesta ratione ostendam. Crimen ergo ydolatrie, quod nobis conaris impingere, modis omnibus abhorremus et execramur; unius et veri Dei cultum fideliter amplexamur. Neque, ut tu calumpniaris, crucifixi vel cuiuslibet rei imaginem pro numine colimus, sed per crucis formam adorandam nobis Christi passionem, qua, ut nos de maledicto legis eriperet, factus est ipse pro nobis in cruce maledictum, pia devotione representamus, quatenus dum eius mortem per crucis similitudinem foris imaginamur, ipsi quoque interius ad illius amorem accendamur, et qui eum ab omni penitus peccato immunem tam ignominiosam pro nobis mortem pertulisse sine intermissione recolimus, quanta nos multis et magnis peccatis involuti pro illius amore debeamus perpeti, pia semper cogitatione perpendamus. Ista nostrarum, quas cernis, imaginum generalis est ratio. Specialiter vero propter simplices et idiotas imagines sunt adinvente, ut qui passionem redemptoris sui in libris legendo non possunt agnoscere, ipsum redemptionis sue pretium cruce valeant demonstrante conspicere. Quod ergo nobis codices, hoc rudi vulgo representant imagines. Sed ne hic |81| nostre religionis ritus ex humana solum ratione astrui videatur, etiam ex veteris testamenti auctoritate fulciatur. Quiddam enim huic simillimum antiqua nobis refert historia. Nam introductis quondam filiis Israel in terram promissionis, filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manassen ad sortis sue terram redeuntes, cum ad Iordanis tumulos pervenissent, infinite ibidem magnitudinis altare construxerunt. Preceperat autem in lege Dominus, ut filii Israel ad celebrandum sacrificiorum ritum unum omnes communiter altare haberent in loco, quem ipse ad invocandam maiestatis sue potentiam elegisset. Qui locus tunc celeberimus habebatur in Silo. Cum itaque hoc factum Rubenitarum et Gaditarum filiis Israel innotuisset, graviter adversus illos utpote legis prevaricatores commoti, ad puniendam in eis huius enormitatis audaciam arma corripiunt. Provido tamen usi consilio interim ab effusione fraterni sanguinis manus continuerunt, donec premissis ad illos singulis ex singulis tribubus legatis, per eorum explorationem tanti ausus agnoscerent occasionem. Qui cum venissent, eos, cur contra legis vetitum in scandalum et in ruinam totius Israelis altare presumpsissent extruere, redarguentes, huiuscemodi responsum ab eis acceperunt: Fortissimus Deus Dominus ipse novit, si prevaricationis animo altare hoc construximus, non custodiat nos, sed in presenti puniat, et si ea mente fecimus, ut holocausta et sacrificia et victimas pacificas |82| super eo imponeremus, ipse querat et iudicet, et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Deo Israel? Terminum posuit inter nos et vos Dominus, o filii Ruben et filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino, et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius et diximus: Struamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas, sed in testimonium inter nos et vos, et inter sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino. Sicut ergo isti altare construxerunt, non ut in eo victimas et holocausta immolarent, sed ut se suamque posteritatem ad sortem populi Dei tali testimonio pertinere demonstrarent, ita et nos simili ratione crucem Christi in magna quidem reverentia propter in se pendentem habemus, cui tamen divinitatis cultum nequaquam exhibemus; sed sicut illis altare, ita nobis crux in testimonium fabricatur, quatenus dum in ea redemptionis nostre pretium pependisse consideramus, per illud nos ad sanctorum societatem et eternam celestis Ierusalem hereditatem pertinere gaudeamus.« – Sic itaque Robertus omnibus obiectionibus meis tam pulcherrimis rationibus quam validissimis scripturarum auctoritatibus obvians, eas velut quandam tetre noctis caliginem clarissimis responsionum suarum radiis propellebat. Sed miser ego more aspidis surde et obturantis aures suas suavissime incantationis sue verba auribus cordis non percipiebam, ac mentua|83|libus oculis, quos iudaice cecitatis caligo obduxerat, lumen veritatis intueri non poteram. Verum quoniam nimis longum est, omnem nos huius nostre disputationis seriem retexere, partim eam hic attigisse sufficiat. Nunc susceptum historie descriptionis exequamur negotium.