Opusculum de conversione sua/Capitulum XVIII: De visione, quam vidit ante baptisma

E Wikisource
Capitulum XVIII

De visione, quam vidit ante baptisma

 Capitulum XVII: Quomodo Maguntiam perveniens fratrem suum occulte deduxerit Capitulum XIX: Quomodo baptizatus sit, et quas in ipso baptismo diaboli fraudes pertulerit 

Evolutis autem tribus ferme septimanis, posteaquam catecuminus effectus sum, quarta feria ante dominicum, quo baptizandus fui, diem, vidi somnium sicut visu ita et relatu dulcissimum. Vidi versus orientem celum apertum, cuius imaginaria, que mihi per visum apparebat structura, auro purissimo per totum fuerat ornata. Ubi dominum Iesum sublimi in solio et paterna maiestate potentissime atque, honorificentissime vidi residentem atque sceptri vice triumphale sue crucis signum super dextrum |117| humerum tenentem. Cui, ut mihi videbatur, cum excellentissimis eius amicis assistens ineffabili contemplationis sue suavitate inestimabiliter delectabar, cum ecce duo amite mee filii, quorum alter Nathan, alius Ysaac vocabatur, post tergum meum perpeti gressu transibant, ut ex ipso eorum transitu liquido animadvertentibus daretur intelligi, illam eis beatitudinem non ad solatium, sed ad supplicium esse demonstratam, ut eo ipso intus in animo torquerentur, quod illa, quam cernebant, sanctorum gloria perfrui non merebantur. Ad quos ego conversus sic eos sum allocutus: O miseri et infelices, numquid non istud, quod super humerum Christi videtis, crucis signum illam nunc vobis Ysaie ad mentem reducit prophetiam: Cuius imperium super humerum eius? Huic vos olim de Christo prophetie per meam exhortationem credere contempsistis, quam ecce ad perpetuam confusionem vestram impletam aspicitis. Illi vero nimio pavore circumdati vix mihi paucis humili et suppressa voce responderunt, dicentes: Vera quidem, o nepos, sed nimis heu sero nobis sunt probata que memoras, quoniam amisso salutaris spatio penitentie sine spe consequende salutis eterne destinati sumus gehenne. Vix verbum compleverant statimque de medio facti sunt, impleta in eis scriptura, que ait: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Expergefactus itaque et recordatus, quantis aliquando precibus et lacrimis ieiuniorumque frequentia talem celitus pro mea illuminatione visionem impe|118|trare sategeram, cepi in his que videram gaudio spirituali superabundare debitasque Deo pro tam suavi visione, qua in eius fide roborari merueram, grates exsolvere.