Jump to content

Ora Maritima/VIII

Unchecked
E Wikisource
 VII. Vestigia Romanorum IX. Pax violata 
VIII. Expeditio prima C. Iulii Caesaris.
[3rd Declension: nouns like Caesar, imperātor, sōl, expedātiō.]

27. Sed magnus erat calor sōlis et āeris, neque poterāmus celeriter ambulāre. Paulō post nebulae sōlem obscūrāvērunt, et imber magnus fuit. Mox sōl ōram maritiniam splendōre suō illustrāvit, et iterum in viam nōs dedimus. Imber calōrem aeris temperāverat; et inter viam nōs puerī patruum meum multa de C. Iūliō Caesare, imperātōre magnō Rōmānōrum, interrogāvimus. “Cūr expedītiōnem suam in Britanniam parāvit?” inquimus; “cūr cōpiās suās in insulam nostram transportāvit?” Et patruus meus “C. Iūlius Caesar” inquit “prōconsul erat Galliae, et per trēs annōs contrā nātiōnēs bellicōsās Gallōrum et Belgārum bellāverat; nam annō duodēsexāgēsimō ante Christum nātum Rōmānī Caesarem prōconsulem creāverant. Rōmānī autem Britannōs in numerō Gallōrum esse existimābant; et rēvērā nōnnullae ex nātiōnibus Britanniae merīdiānae ā Belgīs oriundae erant. Atque Britannī Gallīs auxilia contrā Rōmānōs interdum subministrāverant; sed Trinobantēs auxilium Rōmānōrum contrā Cassivellaunum, rēgulum Cassōrum, implōrāverant.”

28. “Alia quoque causa bellī fuerat avāritia et exspectātiō praedae. Cupidī erant Rōmānī insulam nostram ignōtam et remōtam vīsitandī et explōrandī; nam, ut Tacitus affirmat, ignōtum prō magnificō est. Itaque annō quintō et quinquāgēsimō ante Christum nātum C. Iūlius Caesar expedītiōnem suam prīmam contrā Britannōs comparāvit, et victōriam reportāvit, ut narrāvī; nam post ūnum proelium Britannī veniam ā victōribus implorāvērunt. Sed expedītiō nōn magna fuerat; neque Rōmānī ullam praedam ex Britanniā reportāverant, nisi paucōs servōs et captīvōs. Annō igitur proximō imperātor Rōmānus secundam et multō maiōrem expeditiōnem in Britanniam parāvit. Nam sescenta nāvigia onerāria in Galliā aedificāvit, et quinque legiōnēs Rōmānās ūnā cum magnā multitūdine auxiliōrum Gallicōrum in ōram Belgicam congregāvit.”

 VII. Vestigia Romanorum IX. Pax violata