Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
245
LIBER SECUNDUS.


Igitur fiduciæ prænotatæ innixus, et testimonio Rationis et Auctoritatis fretus, ad secundam quæstionem dirimendam ingredior.


Caput II.

Id quod Deus in societate hominum vult, pro Jure habendum esse.


  Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate primæ quæstionis inquisitum est, instat nunc de veritate secundæ inquirere, hoc est, utrum Romanus populus de Jure sibi adsciverit Imperii dignitatem. Cujus quidem quæstionis principium est, videre quæ sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis præsentis, velut in principium proprium, reducantur. Sciendum est igitur, quod quemadmodum Ars in triplici gradu invenitur, in mente scilicet artificis, in organo, et in materia formata per artem; sic et Naturam in triplici gradu possumus intueri. Est enim Natura in Mente primi Motoris, qui Deus est: deinde in Cœlo tanquam in Organo, quo mediante similitudo Bonitatis æternæ in inferiorem materiam explicatur. Et quemadmodum perfecto existente artifice, atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma Artis, materiæ tantum imputandum est; sic, quum Deus ultimum perfectionis attingat, et instrumentum ejus (quod Cœlum est) nullum debitæ perfectionis patiatur defectum, ut ex iis patet quæ de Cœlo philosophamur: restat, quod quidquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materiæ subjacentis peccatum sit, et præter in-