Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/265

E Wikisource
Haec pagina emendata est
246
DE MONARCHIA.


tentionem Dei et Cœli; et quod quidquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit, et secundario a Cœlo, quod organum est Artis divinæ, quam Naturam communiter appellant.
  Ex iis jam liquet quod Jus quum sit bonum, per prius in mente Dei est: et quum omne quod in mente Dei est, sit Deus (juxta illud: Quod factum est, in ipso vita erat), et Deus maxime seipsum velit, sequitur, quod Jus a Deo, prout in Eo est, sit volitum. Et quum voluntas et volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius, quod divina Voluntas sit ipsum Jus. Et iterum ex hoc sequitur, quod Jus in rebus nihil est aliud quam similitudo divtinæ Voluntatis. Unde fit, quod quidquid divinæ Voluntati non consonat, ipsum Jus esse non possit; et quidquid divinæ Voluntati est consonum, Jus ipsum sit.
  Quapropter quærere utrum de Jure factum sit aliquid, licet alia verba sint, nihil tamen aliud quæritur, quam utrum factum sit secundum quod Deus vult. Hoc ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum societate vult, illud pro vero atque sincero Jure habendum sit.
  Præterea meminisse oportet, quod ut Philosophus docet in primo ad Nicomachum: Non similiter in omni materia certitudo quærenda est, sed secundum quod natura rei subjectæ recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum auctoritatibus Jus illius Populi gloriosi quæratur. Voluntas quidem Dei per se invisibilis est: sed invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt,