Haec pagina emendata est
)( 6 )(
mirificum quoddam studium in Catholicam Religionem, et in Jesu Christi Servatoris Nostri Personam, et doctrinam, quem etiam Societatis suae Rectorem, et magnum Magistrum nefarie aliquando audent appellare. Verum sermones hi, qui super oleum molliti videntur, nihil aliud sunt quam jacula ad tutius vulnerandos minus cautos a callidis hominibus adhibita, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Sane severissimum illud jusjurandum quo veteres Priscillianistas magna ex parte imitantes pollicentur se nullo unquam tempore, nullove casu vel patefacturos hominibus in Societatem non adscriptis quidquam quod eam Societatem respiciat, vel communicaturos cum iis qui in gradibus inferioribus versantur aliquid quod ad gradus pertineat superiores; clandestina illa praeterea, et illegitima conventicula, quae more a pluribus haereticis usurpato ipsi habent, et cooptatio hominum cujuscumque Religio-