his Sectis id conari liceret quod nefarie meditabantur. Verum dolendum est his Sedis Apostolicae studiis non eum exitum respondisse quem ipsa spectabat, et scelestos homines numquam a suscepto consilio destitisse, unde consequuta tandem ea mala sunt, quae Nosmetipsi perspeximus. Imo homines, quorum superbia ascendit semper, novas etiam secretas Societates inire ausi sunt.
Commemorari hoc loco debet Societas nuper orta, et longe lateque in Italia, aliisque in regionibus propagata, quae licet in plures Sectas divisa sit, ac pro earum varietate diversa ac distincta inter se nomina aliquando assumat, re tamen, sententiarum et facinorum communione, et foedere quodam inito una est, et Carbonariorum plerumque solet appellari. Simulant illi quidem singularem observantiam, et mi-