Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
75
italorum sapientia
motus incommunicari

machina quodque sua conficiet. aëris, ut evadit cujusque proprius.Omnes motus ex impulsu locales, et unius modi.Et si omnis motus localis est, et impulsu nascitur, nullum sane discrimen admiserit motum inter quo aqua syphonem subit, quae omni procul dubio aëris manu in syphonem effertur, et quo projecta per patentem aërem promoventur. Quin nec inter projectorum motum, et motum quo flamma ardet, planta adolescit, bestia per prata lascivit, quicquam differre judicabit. Omnes enim sunt agris circumpulsus: et uti peculiarium ope machinarum communis is motus, motus flammae, plantae, bestiaeque fit proprius, ita evadit proprius projectorum. Certe calor, quem pila promotu concipit, ei non est a manu communicatus: et tamen is calor certo certius est pilae proprius. Quid autem calor nisi motus? Igitur manus est machina peculiaris projectus, qua et determinantur nervi, qui sunt in motu ad manus intentionem; et determinatur corpus, quod est in motu ad aliter se movendum; et determinatur aër circumfusus, qui in motu quoque est, ad promovendum projectum: et haec machina communis, nempe aëris circumpulsio, evadit propria corporis projecti: quare proprius ejus est calor, et saepe ignis.



caput v.

De Animo et Anima.


Elegantia duorum horum verborum animus et anima, Anima vivimus, animo sentimusquod anima vivamus, animo sentiamus, tam scita est, ut T. Lucretius eam veluti in Epicuri hortulo natam vindicet suam. Sed et observandam Latinos animam quoque aërem appellasse,Aër anima dictus. quem omnium mobilissimum esse constat: et nos supra disseruimus, unum esse, qui motu omnibus communi movetur, et deinde peculiarium ope machinarum evadit cujusque proprius. Hinc igitur conjicere datur, antiquos Italiae philosophos, aëris motu animum, et animam definivisse. Aër sanguinis vitae vehiculum.Et vero vitae vehiculum aër est, qui inspiratus, et transpiratus, cor et arterias, et in corde arteriisque sanguinem movet, qui sanguinis motus est ipsa vita. Aër nervorum vehiculum sensus.Sensus autem vehiculum est aër, qui per nervos insinuatus eorum succum agitat, et fibras distendit, inflat, contorquet. Nunc in scholis aër, qui in corde et arteriis sanguinem movet spiritus vitales;Spiritus vitalis inertior, animalis actuosior. qui autem nervos, eorumque succum et filamenta, spiritus animales appellantur. Atqui longe celerior est animalis, quam vitalis spiritus motus; ubi enim ve-