Quid superest? ut sis felix tibi brachia pando
O mater, venias: haec modo cura viget.
Plangite romulei scriptores, plangite vates
Ille abit ex oculis nec nisi luctus adest.
Et vos Olonae bibitis qui fluminis undam,
Neglectum vivum iam gemite exanimem.
Aetas nonne stetit reviveret ut illa per ipsum
Ausonii aeternum qua meruere decus?
Italia![1] o rerum fueras quae maxima, donec
80Romula res dextra consilioque stetit,
Quid superest tanti imperii tibi? fracta parentum
Corrueras vitio, iamque recincta comam
Barbarico tua colla iugo lacrymansque gemensque,
Subdideras. Damni at grande levamen erat
Docta tibi Latii fuerat quod lingua superstes,
Extremae Imperii e funere relliquiae.
Hanc quoque conatus pede qui te contudit hostis
Eripere, infandum, barbara ut ipsa fores.
Si tune incassum cecidit sententia Gallis,
90Vicit enim audentum barbara corda pudor,
Id patriae servare decus contendite vates,
Neu sinite externos regna tenere sophos:
Extinctumque Senem decoret de marmore bustum:
Has artes dignum est qui coluere coli.
- ↑ Foscolo — Sonetto Te nutrice alle muse ospite e Dea.