Jump to content

Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
108

IN CALAMITATES NOSTRI AEVI.

ELEGIA


Es, Deus, in terris, quidquid nova iactitet aetas,
Res nunquam haec sanis inficianda viris.
Es, Deus; affusa ut rebus lux alma renidet,
Numen ita in nobis cernitur esse tuum.
Magnaque uti referunt terrarum cuncta potentem,
Securum te sic ipsa pusilla negant.
Te quum quassa tremit rauco cum murmure tellus,
Teque furens motis asserit aequor aquis;
Et te siquando rapidum secat aethera fulgur
 10Horrisonumque tonat, credimus esse Deum.
Per medias agitur mortis tibi Nuncius urbes,
Sontes insontes ense dat ille neci.
Te mittente furit, tua nec dare funera vindex
Cessat ni iratam te cohibente manum.
Magna satis nuper luimus commissa superque,
Parce, Pater, nostrum perdere, parce genus.
Quot mala, me miserum! nos impia vidimus aetas,
Sunt versa in nostrum cuncta elementa caput.
Aestuat hic mediis vulcania flamma theatris
 20Non semel, eheu quot mors inopina vorat.
Est artus ignis, sternuntur limine tunsi
Dum fuga per postes aggerat ipsa neces.
Sed tamen adverso fuit igne nocentior unda,
Exiit ex imis illa superne vadis,