Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
65
cronica

Domini, utrum scilicet affligat Dominus fame animam iusti, Paulus primus heremita fuit expertus, cui, ut narrat Ieronimus, per LX annos qualibet die dimidium panem mittebat per corvum; et quando ad eum videndum ivit Antonius, illa die Dominus duplicavit anonam, misit enim totum integrum panem. Item probavit hoc beatus Benedictus, ut in secundo libro Dialogorum narrat Gregorius, qui, quando oleo indiguit, oratione ad Deum fusa dolium oleo plenum miraculose invenit. Altera vice, tempore valide famis, cum monachi sui de panis inopia murmurarent iuxta illud: Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt, virtute orationum suarum et divina clementia faciente, ad ianuam monasterii nocte quadam ducentos modios farine invenit in saccis. Hoc ideo factum est, ne de beato Benedicto dici possit illud Ys. IX: Multiplicasti gentem, sed non magnificasti letitiam; et ut verum appareat verbum illud: Necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum. Ut verum etiam appareat illud Prover. X: Non affliget Dominus fame animam iusti. Unde super illo loco Mat. VI: Ne solliciti sitis anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini, dicit beatus Ieronimus: Sit homo quod esse debet, et presto erunt omnia; et de servis Dei dicit propheta: Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt. Ideo merito dicitur eis: Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Item probavit hoc Helyseus, quando mulieri vidue, que creditur uxor Abdie prophete fuisse, oleum multiplicavit, ut habetur IIII Reg. IIII, et quando panes multiplicavit tempore famis, de quibus ministro suo dixit: Da populo, ut comedat. Hec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit; posuit itaque coram eis. Qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini, 4. Reg. IIII. Item quando multiplicavit farinam tempore obsidionis Samarie, de qua dixit 4. Reg. VII: Audite verbum Domini! Hec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit, et duo modii ordei statere uno in porta Samarie. Item beatus Gregorius in primo Dialogorum dicit quod

Salimbene de Adam, Cronica.
5