Nonnosus monachus in monasterio suo oleum suis meritis et orationibus multiplicavit; et in eodem primo libro de Bonifatio Ferentine civitatis episcopo narrat, quod adhuc puer existens in horreo matris sue multiplicavit frumentum et in cellario suo vinum et XII denarios grossos ex auro quasi noviter productos ex fabrica impetravit a Domino, quia totidem pauperibus dederat. Item presbiter Sanctulus, amicus Gregorii, oleum multiplicavit et panem. Item quidam sanctus pater, de quo in Vitis patrum legitur, cum ad faciendum cum eo festum dominice resurrectionis alii patres in sabbato sancto ivissent, orationem fudit ad Deum pro cibariis habendis. Et ecce subito angeli missi a Deo detulerunt ei panes pulcherrimos, quibus similes in tota Egypti provintia nunquam visi fuerunt; portaverunt etiam dactillos, ficus recentes et uvas et multa alia utilia et victui necessaria et coram istis sanctis patribus posuerunt. Quorum copia usque ad festum Pentecostes abundavit. Et mirati sunt valde gratias agentes omnium bonorum largitori, qui aperit manum suam et implet omne animal benedictione. Item adhuc aliis modis dat Deus servis suis, quando indigent; unde sapiens in Eccle. II: Homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et letitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Item Prover. XXVIII: Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali, in pauperes congregat eas.
Exemplum cuiusdam regis, qui libenter amore Christi elemosinas faciebat, cui Deus dedit thesauros absconditos.
Simile exemplum habetur in Longobardorum historia, tertio libro, XXXIIII capitulo, circa finem libri.
Fuit quidam rex, qui volens facere secundum consilium Domini, quo dicit Mat. VI: Nolite thesauriçare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesauriçate autem vobis thesauros in celo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec fu-