Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
64
salimbene de adam

vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus; en quadragesimus annus est. Et infra XXIX: Adduxit vos XL annis per desertum. Non sunt attrita vestimenta vestra, nec caltiamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis, quia ipse est dominus Deus vester. Et venistis ad locum hunc. Item Iosue V: Deficit manna, postquam comederunt de fructibus terre, nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel, sed comederunt de fructibus presentis anni terre Chanaam. Ut verum appareat quod consuevit dici: Necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum. Item de hac materia dixit propheta in psalmo: Mandavit nubibus desuper et ianuas celi aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum et panem celi dedit eis. Panem angelorum manducavit homo, cibaria misit eis in abundantia. Transtulit austrum de celo et induxit în virtute sua affricum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum. Et manducaverunt et salurati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis Dominus, non sunt fraudati a desiderio suo. Hoc est de quo Iudei coram Christo domino gloriantur Io. VI: Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: ‛Panem de celo dedit eis manducare’.


Quod non affligat Dominus fame animam iusti, probatur multis exemplis.
Quod Deus multiplicet victualia servis suis, probatur hic multis exemplis.


  Item utrum affligat Dominus fame animam iusti necne, multipliciter probavit Helyas. Primo, quia corvi deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, ut habetur III Reg. XVII. Secundo, quia paupercula vidua pavit eum, etiam ex eo quod vidue dedit Helyas, ut habetur supradicto capitulo. Ideo potuit dicere Helye vidua ista cum filio quod I Parali. ultimo rex David Domino dixit: Tua sunt omnia, et que de manu tua accepimus dedimus tibi. Tertio, quando in deserto Angelus Domini posuit ad caput eius vas aque et subcinericium panem, ut habetur 3. Reg. XIX. Item liberalitatem