Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
cronica

si carnalia vestra metamus. Unde propheta: Sumite psalmum et date tympanum. Ubi dicit glosa: Sumite spiritualia et date temporalia. Item Apostolus ad Ro. XV: Si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnatibus ministrare eis. Item Mar. VI. habetur quod, quando Dominus misit XII ad predicandum, precepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum; que ponitur pro auctoritate sumendi victualia. De secundo habetur Io. XIII: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, que ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet, quia ego ad patrem vado et cet. Tertio modo verificatur verbum discipulorum, cum dixerunt quod nichil defuit eis, quia Christum habendo habebant omnia. Unde Apostolus in secunda ad Cor. VI: Tamquam nichil habentes et omnia possidentes, et ad Phili. IIII: Habeo omnia et abundo. Ideo dicit sapiens Prover. XIII: Est quasi dives, cum nichil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Hinc poeta ait:

Nobilitat viles frons generosa dapes.

Vere igitur discipuli habendo Christum habebant omnia, quia Christus Deus est, et de Deo dicit Apostolus I. Cor. XV. quod erit omnia in omnibus. Hinc dicturi sunt damnandi in die iuditii conquerendo, quod sua culpa Deum perdiderunt, Tobie X: Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Item in visione mea iterum dixi domino meo Iesu Christo: ‛Domine, Iudei, qui inter Christianos degunt, gramaticam nostram et Latinam scripturam adiscunt, non ut te diligant et in te credant, sed ut tibi detrahant et nobis Christianis insultent, qui te adoramus crucifixum pro nobis, et dicunt illud Ys. XLV: Nescierunt qui levant signum sculpture sue, et rogant Deum non salvantem. Item opponunt nobis hoc modo: «Aut Christus vester iustus fuit aut iniustus. Quod autem iniustus fuerit, patet ex verbis patrum nostrorum, qui Pylato dixerunt Io. XVIII: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Deus autem noster in lege, quam dedit nobis, sic precepit