Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
81
cronica

autem dictum fuit: Dabo domum tuam sicut domum Iheroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia, III Reg. XXI. Peccatum ydolatrie fuit peccatum istorum trium regum. Ideo dicit beatus Iohannes prima canonica ultimo: Filioli, custodite vos a simulacris. Ieremias etiam in epistola sua sic ait: Scientes itaque, quia non sunt dii, ne timueritis eos. Item Iere. X: Sic ergo dicetis eis: Dii, qui celos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his que sub celis sunt. Item Iere. in fine epistole sue: Melior est homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ad obprobriis. Quod patet in tribus sociis Danielis, de quibus habetur Dan. III: Et erumpens Nabuchodonosor ait: ‛Benedictus Deus eorum, Sydrach videlicet, Misach et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, quia crediderunt in eum et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo. A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua, quecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sydrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est deus alius, qui ita possit salvare’. Audi quomodo est verum verbum sancti Basilii, scilicet quod inimicorum testimonia dignissima fide sunt. Aliquando non totum casale destruitur, sed remanet aliquis ad cumulum maioris tristitie, ut patet in Hely, cui comminatus est Dominus I Reg. II, quod pars magna domus eius moreretur, cum ad virilem etatem venerit. Quod impletum fuit, quando Saul fecit interfici sacerdotes Domini in Nobe a Doech Ydumeo. Qui fuerunt LXXXV viri vestiti ephoth lineo. De quibus habetur I Reg. XXII. Quod autem dixit Dominus loquens de Hely I Reg. III: Incipiam et complebo, verum dixit. Incepit enim, quando duo filii Hely uno die mortui sunt in bello, ut habetur I Reg. 4. Sed complevit, quando Salomon amovit Abyathar a sacerdocio et posuit Sadoch pro eo, ut habetur III Reg. II. Hoc autem accidit Hely sacerdoti magno eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos, ut habetur I Reg. III. Amat igitur Deus iustitiam, amat correctionem, quia iustus Dominus iustitiam dilexit. Himc est quod, quia principes Israel

Salimbene de Adam, Cronica.
6