Jump to content

Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
salimbene de adam

populum sibi commissum non correxerunt, iratus Dominus ait ad Moysen: ‛Tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel’, Numeri XXV. Item: aliquando removetur potior de casali propter offensam et culpam, quam in Deum commisit. Ut patet in Iechonia, de quo ait Dominus Iere. XXII: Vivo ego, dicit Dominus, quia, si fuerit Iechonias filius Ioachym regis Iuda anulus in manu dextera mea, inde evellam eum. Et infra in fine capituli: Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! Hec dicit Dominus: scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda. Hinc Hely ait I Reg. II: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus. Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?
  Aperiamus, cur ista premisimus. Vidi diebus meis multa casalia destructa in diversis partibus mundi. Et ne longe petatur exemplum, in civitate Parmensi casale illorum de Cassio, ex quibus mater mea processit, quantum ad masculos totaliter est deletum. Casale illorum de Paganis, quos vidi nobiles homines, divites et potentes, totaliter est destructum. Similiter casale illorum de Stephanis, quos in magna multitudine vidi divites homines et potentes, totaliter avolavit. Quorum exemplo tria nobis consideranda occurrunt. Primum, quod Scriptura impletur que dicit Iob XXXIII: Conteret multos et innumerabiles et stare faciet alios pro eis. Item Baruch III: Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Item Iob XII: Multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Quod accidit beato Iob, qui habuit multiplicatos VII filios et tres filias, sed perdidit eos diabolo procurante et Deo permittente, ut habetur Iob I. Sed subversas istas gentes in integrum restituit, quando fuerunt ei VII filii et filie tres, ut habetur Iob ultimo. Secundum quod nobis considerandum occurrit est, quia potius nos ibimus ad defunctos, quam ipsi reverantur ad nos, sicut dixit David II Reg. XII, cum de mortuo filio loqueretur: Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me. Item Iob VII: Sicut consumitur