Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/649

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Meditationes
de cognitione, veritate et ideis
1684
(Acta Eruditorum Lipsiensum, ann. 1684. Nov., p. 537, — Leibn. Opp. ed. Dutens. T. II, P. 1, p.14.).



Quoniam hodie inter viros egregios de veris, et falsis ideis controversiæ agitatur eaque res magni ad veritatem cognoscendam momenti est, in qua nec ipse Cartesius usquequaque satisfecit ; placet quid mihi de discriminibus atque criteriis idearum et cognitionum statuendum videatur, explicare paucis. Est ergo cognitio vel obscura, vel clara ; et clara rursus vel confusa vel distincta, et destinera, vel inadæquata, vel adæquata ; item vel symbolica, vel intuitiva : et quidem si simul adæquata, et intuitiva sit, perfectissima est.

Obscura est notio, quæ non sufficit ad rem repræsentatam agnoscendam, veluti si utcunque meminerim alicujus floris, aut animalis olim visi, non tamen quantum satis est, aut oblatum recognoscere, et ab aliquo vicino discernere possim ; vel si considerem aliquem terminum in scholis parum explicatum, ut entelechiam Aristotelis, aut causam prout communis est materiæ, forme, efficienti, et fini, aliaque ejusmodi, de quibus nullam certam definitionem habemus : unde propositio quoque obscura fit, quam notio talis ingreditur. Clara ergo cognitio est, cum habeo unde rem repræsentatam agnoscere possim, eaque rursum est vel confusa, vel distincta. Confusa, cum scilicet non possum notas ad rem ab aliis discernendam sufficientes separatim enumerare, licet res illa tales notas, atque requisita revera habeat, in quæ notio ejus resolvi possit : ita colores, odores, sapores, aliaque peculiaria sensuum objecta satis clare quidem agnoscimus, et a se invicem discernimus, sed simplici sensuum testimonio, non vero notis enuntiabilibus ; ideo nec cœco explicare possumus, quid