sit rubrum, nec aliis declarare talia possumus, nisi eos in rem præsentem ducendo, utque ut idem videant, olfaciant, aut gustent efficiendo, aut saltem præteritæ alicujus perceptionis similis eos admonendo : licet certum sit, notiones harum qualitatum compositas esse, et resolvi posse quippe cum causas suas habeant. Similiter videmus pictores aliosque artifices probe cognoscere, quid recte, quid vitiose factum sit, at judicii sui rationem reddere sæpe non posse, et quærenti dicere, se in re, quæ displicet, desiderare nescio quid. At distincta notio est qualem de auro habent Docimastæ per notas scilicet et examina sufficientia ad rem ab aliis omnibus corporibus similibus discernendam : tales habere solemus circa notiones pluribus sensibus communes, ut numeri, magnitudinis, figuræ, item circa multos affectus animi, ut spem, metum, verbo, circa omnia, quorum habemus definitionem nominalem, quæ nihil aliud est, quam enumeratio notarum sufficientium. Datur tamen et cognitio distincta notionis indefinibilis, quando ea est primitiva, sive nota sui ipsius, hoc est, cum est irresolubilis, ac non nisi per se intelligitur, atque adeo caret requisitis. In notionibus autem compositis, quia rursus notæ singulæ componentes interdum clare quidem, sed tamen confuse cognitæ sunt, ut gravitas, color, aqua fortis, aliaque quæ auri notas ingrediuntur, hinc talis cognitio auri licet distinca sit, inadœquata est tamen. Cum vero id omne quod notitiam distinctam ingreditur, rursus distincte cognitum est, seu cum analysis ad finem usque producta habetur, cognitio est adæquata, cujus exemplum perfectum nescio an homines dare possint ; valde tamen ad eam accedit notitia numerorum. Plerumque autem, præsertim in analysi longiore, non totam simul naturam rei intuemur, sed rerum loco signis utimur, quorum explicationem in præsenti aliqua cogitatione compendii causa solemus prætermittere, scientes, aut credences nos eam habere in potestate : ita cum chiliogonum, seu polygonum mille æqualium laterum cogito, non semper naturam lateris, et æqualitatis, et millenarii (seu cubi a denario) considero, sed vocabulis istis (quorum sensus obscure saltem, atque imperfecte menti obversatur) in animo utor loco idearum, quas de iis babeo, quoniam memini me significationem istorum vocabulorum habere, explicationem autem nunc judicio necessariam non esse ; qualem cogitationem cœcam, vel etiam symboticam appellera soleo, qua et in Algebra, et in Arithmeticautimur, imo fere ubique. Et certe cum notio valde composita est, non possumus omnes ingredientes eam notiones simul cogitare : ubi
Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/650
Appearance