Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/652

E Wikisource
Haec pagina emendata est

necessarium ; argumentum tamen non satis concludit, et jam ab Aquinate rejectum est.

Atque ita habemus quoque discriminem inter definitiones nominales, quæ notas tantum rei ab aliis discernendæ continent, et reales, ex quibus constat rem esse possibilem, et hac ratione satisfit Hobbio, qui veritates volebat esse arbitrarias, quia ex definitionibus nominalibus penderent, non considerans realitatem definitionis in arbitrio non esse, nec quaslibet notiones inter se posse conjungi. Nec definitiones nominales sufficiunt, ad perfectam scientiam, nisi quando aliunde constat rem definitam esse possibilem. Patet etiam, quæ tandem sit idea vera, quæ falsa, vera scilicet cum notio est possibilis, falsa cum contradictionem involvit. Possibilitatem autem rei vel a priori cognoscimus, vel a posteriori. Et quidem a priori, cum notionem resolvimus in sua requisita, seu in alias notiones cognitæ possibilitatis, nihilque in illis incompatibile esse scimus ; idque fit inter alia, cum intelligimus modum, quo res possit produci, unde præ cæteris utiles sunt Definitiones causales : a posteriori vero, cum rem actu existere experimur ; quod enim actu extitit, id utique possible est. Et quidem quandocunque hahetur cognitio adæquata, habetur et cognitio possibilitatis a priori ; perducta enim analysi ad finem, si nulla apparet contradictio, utique notio possibilis est. An vero unquam ab hominibus perfecta institui possit analysis notionum, sive an ad prima possibilia, ac notiones irresolubilis, sive (quod eodem redit) ipsa absoluta attributa Dei, nempe causas primas, atque ultimam rerum rationem, cogitationes suas reducere possint, nunc quidem definire non ausim. Plerumque contenti sumus, notionum quarundam realitatem experientia didicisse, unde postea alias componimus ad exemplum naturæ.

Hinc ergo tandem puto intelligi posse, non semper tuto provocari ad ideas, et multos specioso illo titulo ad imaginationes quasdam suas stabiliendas abuti ; neque enim statim ideam habemus rei, de qua nos cogitare sumus conscii, quod exemplo maximæ velocitatis paulo ante ostendi. Nec minus abuti video nostri temporis homines jactato illo principio : quicquid clare, et distincte de re aliqua percipio, id est verum, seu de ea emuntiabile. Sæpe enim clara, et distincta videntur hominibus temere jnudicantibus, quæ obscura et confusa sunt. Inutile ergo axioma est, nisi clari et distincti criteria adhibeantur, quæ tradidimus, et nisi constet de veritate idearum. De cætero non contemnenda veritatis enuntiationum criteria sunt regulæ commu-