lius in præclara dissertatione de ingenio Geometrico (cujus fragmentum extat in egregio Libro celeberrimi Viri Antonii Arnaldi de arte bene cogitandi) Geometræ esse ait definire omnes terminos parumper obscuros, et comprobare omnes veritates parumper dubias. Sed vellem definisset limites, quos ultra aliqua notio aut enuntiatio non amplius parumper obscura, aut dubia est. Verumtamen quid conveniat ex attenta eorum, quæ hic diximus, consideratione erui potest, nunc enim brevitati studemus.
Quod ad controversiam attinet, utrum omnia videamus in Deo (quæ utique vetus est sententia, et si sano sensu intelligatur, non omnino spernenda) an vero proprias ideas habeamus, sciendum est, etsi omnia in Deo videremus, necesse tamen esse ut habeamus et ideas proprias, id est non quasi icunculas quasdam, sed affectiones sive modificationes mentis nostræ, respondentes ad id ipsum, quod in Deo perciperemus : utique enim aliis cogitationibus subeuntibus aliqua in mente nostra mutatio fit ; rerum vero actu a nobis non cogitatarum ideae sunt in mente nostra, ut figura Herculis in rudi marmore. At in Deo non tantum necesse est actu esse ideam extensionis absolutæ, atque infinitæ, sed et cujusque figuræ, quæ nihil aliud est quam extensionis absolutæ modificatio. Cæterum cum colores, aut odores percipimus, utique nallam aliam habemus, quam figurarum et motuum perceptionem, sed tam multiplicium, et exiguorum, ut mens nostra singulis distincte considerandis in hoc præsenti suo statu non sufficiat, et proinde non animadvertat perceptionem suam ex solis figurarum, et motuum minutissimorum perceptionibus compositam esse ; quemadmodum confusis flavi et cærulei pulvisculis viridem colorem percipiendo, nil nisi flavum et cæruleum minutissime mixta sentimus, licel non animadvertentes, potius novum aliquod Ens nobis fingentes.