media est [1], et conatum involvit ; atque ita per se ipsam in operationem fertur ; nec auxiliis indiget, sed sola sublatione impedimenti. Quod exemplis gravis suspensi funem sustinentem intendentis, aut arcus tensi, illustrari potest. Etsi enim gravitas aut vis elastica mechanice explicari possint debeantque ex ætheris motu ; ultima tamen ratio motus in materia, est vis in creatione impressa, quæ in unoquoque corpore inest, sed ipso conflictu corporum varie in natura limitatur et coercetur. Et hanc agendi virtutem omni substantiæ inesse ajo, semperque aliquam ex ea actionem nasci ; adeoque nec ipsam substantiam corpoream (non magis quam spiritualem) ab agendo cessare unquam ; quod illi non satis percepisse videntur ; qui essentiam ejus in sola extentione, vel etiam impenetrabilitate collocaverunt, et corpus omnimode quiescens concipere sibi sunt visi. Apparebit etiam ex nostris meditationibus, substantiam creatam ab alia substantia creata non ipsam vim agendi, sed præexistentis jam nisus sui, sive virtutis agendi, limites tantummodo ac determinationem accipere ; ut alia nunc taceam, ad solvendum illud problema difficile, de substantiarum operatione in se invicem, profutura.
- ↑ Conf. Système nouveau de la nature et de la communication des Substances, § 3.