Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/661

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


tris temporibus viri quidam insignes etiam ad Primam Philosophiam animum adjecere, non magno tamen hactenus successu. Cartesium attulisse aliqua egregia negari non potest, et recte inprimis Platonis studium revocasse abducendi mentem sensibus, et Academicas dubitationes utiliter subinde adhibuisse ; sed mox inconstantia quadam vel aflirmandi licentia scopo excidisse, nec certum ab incerto distinxisse, et proinde substantiæ corporeæ naturam in extensione præpostere collocasse, nec de unione animæ et corporis probas comprehensiones habuisse ; quorum causa fuit, non intellecta substantiæ natura in universum. Nam saltu quodam ad gravissimas quæstiones solvendas processerat, notionibus ingredientibus non explicatis. Unde quantum absint a certitudine Meditationes ejus Metaphysicæ, non aliunde magis apparet, quam ex scripto ipsius, in quo, hortatu Mersenni et aliorum, Mathematico eas habitu vestire voluerat frustra. Video et alios viros acumine præstantes attigisse Metaphysica, et nonnulla profunde cogitasse ; sed ita involvisse tenebris, ut divinare magis appareat, quam demonstrare. Mihi vero in his magis quam in ipsis Mathematicis, luce et certitudine opus videtur, quia res Mathematicæ sua examina et comprobationes secum ferunt, quæ causa est potissima successus ; sed in Metaphysicis hoc commodo caremus. Itaque peculiaris quædam proponendi ratio necessaria est, et velut filum in Labyrintho, cujus ope non minus quam Euclidea methodo ad calculi instar quaestiones resolvantur ; servata nihilominus claritate, quæ nec popularibus sermonibus quicquam concedat.

Quanti autem ista sint momenti, inprimis apparebit ex notione substantiæ, quam ego assigno, quæ tam fœcunda est, ut inde veritates primariæ, etiam circa Deum et mentes, et naturam corporum, eacque partim cognitæ, sed parum demonstratæ, partim hactenus ignotæ, sed maximi per cæteras scientias usus futuræ, consequantur. Cujus rei ut aliquem gustum dem, dicam iterim, notionem virium seu virtutis (quam Germani vocant Kraft, Galli la force) cui ego explicandæ peculiarem Dynamices scientiam destinavi, plurimum lucis aflerre ad veram notionem substantiæ intelligendam. Differt enim vis activa a potentia nuda vulgo scholis cognita, quod potentia activa Scholasticorum, seu facultas, nihil aliud est quam propinqua agendi possibilitas, quæ tamen aliena excitatione, et velut stimulo indiget ut in actum transferatur. Sed vis activa actum quemdam sive έντελέχειαν continet, atque inter facultatem agendi actionemque ipsam