Præter Mundum seu Aggregatum rerum finitarum, datur Unum aliquod dominans, non tantum ut in me anima, vel potius ut in meo corpore ipsum ego, sed etiam ratione multo altiore. Unum enim dominans universi non tantum regit mundum sed et fabricat et facit et mundo est superius et, ut ita dicam, extramundanum, estque adeo ultima ratio rerum. Nam non tantum in nullo singulorum, sed nec in toto aggregato serieque rerum inveniri potest sufficiens ratio existendi. Fingamus Elementorum geometricorum librum fuisse æternum, semper alium ex alio descriptum, patet, etsi ratio reddi possit præsentis libri ex præterito unde est descriptus, non tamen ex quotcunque libris retro assumtis unquam veniri ad rationem plenam ; cum semper mirari liceat, cur ab omni tempore libri tales exciterint, cur libri scilicet et cur sic scripti ? Quod de libris, idem de mundi diversis statibus verum est, sequens enim quodammodo ex præcedente (etsi certis mutandi legibus) est descriptus, itaque utcunque regressus fueris in status anteriores, nunquam in statibus rationem plenam repereris, cur scilicet aliquis sit potius mundus, et cur talis. Licet ergo mundum æternum fingeres, cum tamen nihil ponas nisi statuum successionem, nee in quolibet eorum rationem sufficientem reperias, imo nec quotcunque assumtis vel minimum proficias ad reddendam rationem, patet alibi rationem quærendam esse. In æternis enim, etsi nulla causa esset, tamen ratio intelligi debet, quæ in persistentibus est ipsa necessitas seu essentia, in serie vero mutabilium, si hæc æterna a priore fingeretur, foret ipsa prævalentia inclinationum ut mox intelligetur, ubi rationes scilicet non