Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/688

E Wikisource
Haec pagina emendata est

necessitant (absoluta seu metaphysica necessitate ut contrarium implicet), sed inclinant. Ex quibus patet nec supposita mundi æternitate ultimam rationem rerum extramundanam seu Deum effugi posse.

Rationes igitur mundi latent in aliquo extramundano, differente a catena statuum, seu serie rerum, quarum aggregatum mundum constituit. Atque ita veniendum est a physica necessitate seu hypothetica, quæ res mundi posteriores a prioribus determinat, ad aliquid quod sit necessitas absoluta, seu metaphysica, cujus ratio reddi non possit. Mundus enim præsens physice seu hypothetice non vero absolute seu metaphysice est necessarius. Nempe posito quod semel talis sit, consequens est, talia potro nasci. Quoniam igitur ultima radix debet esse in aliquo, quod sit metaphysicæ necossitatis, et ratio existentis non est nisi ab existente, hinc oportet aliquod existere ens unum metaphysicæ necessitatis, seu de cujus essentia sit existentia, atque adeo aliquod existere diversum ab entium pluralitate, seu mundo, quem metaphysicæ necessitatis non esse concessimus ostendimusque.

Ut autem paulo distinctius explicemus quomodo ex veritatibus æternis sive essentialibus vel metaphysicis oriantur veritates temporales, contingentes sive physicæ, primum agnoscere debemus eoipso, quod aliquid potius existit quam nihil, aliquam in rebus possibilibus seu in ipsa possibilitate vel essentia, esse exigentiam existentiæ vel (ut sie dicam) prætensionem ad existendum et, ut verbo complectar, essentiam per se tendere ad existentiam. Unde porro sequitur, omnia possibilia, seu essentiam vel realitem possibilem exprimentia, pari jure ad essentiam tendere pro quantitate essentiæ seu realitatis, vel pro gradu perfectionis quem involvunt ; est enim perfectio nihil aliud quam essentiæ quantitas.

Hinc vero manifestissime intelligitur ex infinitis possibilium combinationibus seriebusque possibilibus existere eam, per quam plurimum essentiæ seu possibilitatis perducitur ad existendum. Semper scilicet est in rebus principium determinationis quod al maximo minimove petendum est, ut nempe maximus præstetur effectus minimo ut sic dicam sumtu. Et hoc loco tempus, locus, aut ut verbo dicam, receptivitas vel capacitas mundi haberi potest pro sumtu sive terreno in quo quam commodissime est ædificandum, formarum autem varietates respondent commoditati ædificii multitudinique et elegantiæ camerarum. Et sese res habet ut in ludis quibusdam cum loca omnia in tabula sunt replenda secundum certas leges, ubi nisi artificio quo-