Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/692

E Wikisource
Haec pagina emendata est

experimentis ipso vel podentiæ vel felicitatis nostræ sensu vel ostentamento ; vel ut in funambulorum spectaculo vel saltatione inter gladios (sauts périlleux) ipsis terriculamentis delectamur, et ipsimet pueros ridendo quasi jam prope projecturi semidimittimus, qua etiam ratione simia Christiernum, Daniæ regem, adhuc infantem, fasciis que involutum tulit ad fastigium tecti, omnibusque anxiis ridenti similis salvum rettulit in cunas. Eodem ex principio insipidum est semper dulcibus vesci ; acria, acida, imo amara sunt admiscenda, quibus gustus excitetur. Qui non gustavit amara, dulcia non meruit, imo nec æstimabit. Hæc ipsa est lætitiæ lex ut acquabili tenore voluptas non procedat, fastidim enim hæc parit et stupentes facit, non gaudentes.

Hac autem quod de parte diximus quæ turbata esse possit salva harmonia in toto, non ita accipienda est, ac si nulla partium ratio habeatur, aut quasi sufficeret, totum mundum suis numeris esse absolutum, etsi fieri possit ut genus humanum miserum sit, nullaque in universo justifiæ cura sit aut nostri ratio habeatur quemadmodum quidam, non satis recte de rerum summa judicantes, opinantur. Nam sclendum est, uti in optime constitua republica curatur, ut singulis quapote bonum sit, ita nec universum satis perfectum fore nisi quantum, licet salva harmonia universali, singulis consulatur. Cujus rei nulla constitui potuit mensura melior quam lex ipsa justifiæ dictans ut quisque de perfectione universi partem caperet et felicitate propria pro mensura virtutis propriæ et ejus qua affectus est erga commune bonum voluntatis, quo id ipsum absolvitur, quod caritatem amoremque Dei vocamus, in quo uno vis et potestas etiam christianæ religionis ex judicio sapientum etiam Theologorum consistit. Neque mirum videri debet, tantum mentibus deferri in universe, cum proxime referant imagine supremi autoris et ad cum non tam quam machinæ ad artificem (veluti cætera) sed etiam quam cives ad principem relationem habeant, et æque duratuæ sint ac ipsum universum, et totum quodammodo exprimant atque concentrent in se ipsis ut ita dici possit, mentes esse partes totales.

Quod autem afflictiones bonorum præsertim virorum attinet procerto tenendum est, cedere eas in majus eorum bonum, idque non tantum Theologice, sed etiam physice verum est. Uti granum in terram projectum patitur antequam fructus ferat. Et omnino dici potest afftictiones pro tempore malas, effectu bonas esse, cum sint viæ compendiariæ ad majorem perfectionem. Ut in physicis qui liquores