constituenda ratio habeatur. Et ne quis putet perfectionem moralem seu bonitatem cum metaphysica perfectione seu magnitudine hic confundi ; et hac concessa illam neget sciendum est sequi ex dictis non tantum quod mundus sit perfectissimus physice, vel si mavis metaphysice, seu quod ea rerum series prodierit, in qua quam plurimum realitatis actu præstatur, sed etiam quod sit perfectissimus moraliser quia revera moralis perfectio ipsis mentibus physica est. Unde mundus non tantum est machina maxime admirabilis, sed etiam quatenus constat ex mentibus est optima republica, per quam mentibus confertur quam plurimum felicitatis seu lactitiæ in quæ physica earum perfectio consistit.
At inquies, nos contraria in mundo experiri, optimis enim persæpe esse pessime, innocentes nou bestias tantum sed et homines affligi occidique etiam cum cruciatu, denique mundum, præsertim si generis humani gubernatio spectetur, videri potius. Chaos quoddam coufusum quam rem a suprema quadam sapientia ordinatam. Ita prima fronte videri fateor, sed re penitius inspecta contrarium esse statuendum a priori patet ex illis ipsis quæ sunt allata, quod scilicet omnium rerum atque adeo et mentium summa quæ fieri potest perfectio obtineatur.
Et vero incivile est, nisi tota lege inspecta judicare, ut ajunt jure consulti. Nos porrigendæ in immensum æternitatis exiguam partem novimus ; quantulum enim est memoria aliquot millenorum annorum, quam nobis historia tradit ! Et tamen ex tam parva experientia temere judicamus de immenso et æterno, quasi homines in carcere aut si mavis in subterraneis salinis Sarmatarum nati et educati non aliam in mundo putarent esse lucem, quam illam lampadum malignam ægre gressibus dirigendis sufficientem. Picturam pulcherrimam intueamur, hanc totam tegamus demta exigua particula, quid aliud in hac apparebit, etiamsi penitissime intueare, imo quanto magis intuebere de propinquo, quam confusa quædam congeries colorum sine delectu, sine arte, et tamen ubi remoto tegumento, totam tabulam eo quo convenit situ intuebere, intelliges, quod temere linteo illitum videbatur, summo artificio ab operis autore factum fuisse. Quod oculi in pictura, idem aures in musica deprehendunt. Egregii scilicet componendi artifices dissonantias sæpissime consonantiis miscent ut excitetur auditor et quasi pungatur, et veluti auxius de eventu, mox omnibus in ordinem restitutis, tanto magis lætetur, prorsus ut gaudeamus periculis exiguis vel malorum