Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/694

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


De ipsa natura
sive de vi insita actionibusque creaturarum
1698
(Acta Erudit. Lips., ann. 1698, Sept., p. 432.)


1. Accepi nuper missu celeberrimi et de rebus mathematicis ac physicis præclare meriti Viri, Johannis Christophori Sturmii, quam Atorfii edidit apologiam pro sua de Idolo Natura dissertatione, impugnata a Medico Kiloniensium primario, et χαριεσάτω, Gunthero Christophoro Schelhamero, in libro de natura. Cum igitur idem argumentum versassem et ego olim, nonnihilque etiam concertationis per litteras mihi cum præclaro autore dissertationis intercedat, cujus mentionem mihi perhonorificam ipse nuper fecit, publice memoratis nonnullis inter nos actis in Physicæ electivæ tomo primo, lib. 1. sect. 1. cap. 3. Epilog. §. 5. pag. 119. 120.: eo libentius animum attentionemque adhibui argumento per se egregio, necessarium judicans, ut mens mea pariter et tota res ex iis, quæ aliquoties jam indicavi, principiis distinctius paulo proponeretur. Cui instituto commodam occasionem præstare illa visa est apologetica dissertatio, quod judicare liceret, autorem ibi, quæ maxime ad rem facerent, paucis uno sub conspectu exhibuisse. De cætero litem ipsam inter præclaros viros non facio meam.

2. Duo potissimum quæri puto, primum, in quo consistat natura, quam rebus tribuere solemus, cujus attributa passim recepta aliquid Paganismi redolere, judicat celeberrimus Sturmius ; deinde utrum aliqua sit in creaturis ένεργεια, quam videtur negare. Quod primum attinet, de ipsa natura, si dispiciamus, et quid sit, et quid non sit, assentior quidem, nullam dari animam Universi ; concedo etiam miranda illa, quæ occurrunt quotidie, de quibus merito solemus , opus