Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/695

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


naturæ esse opus intelligentiæ, non esse adscribenda creatis quibusdam intelligentiis, sapientia et virtute proportionali ad rem tantam præditis ; sed naturam universam esse ut sic dicam artificium Dei, et tantum quidem, ut quævis machina naturalis (quod verum, parumque observatum naturæ artisque discrimen est) organis constet prorsus infinitis, infinitamque adeo sapientiam potentiamque autoris rectorisque postulet. Itaque et calidum omniscium Hippocratis, et Cholcodeam animarum datricem Avicennæ, et illam sapientissimam Scaligeri aliorumque virtutem plasticam, et principium hylarchicum Henrici Mori, partim impossibilia, partim superflua puto; satisque habeo machinam rerum tanta sapientia esse conditam, ut ipso ejus progressu admiranda illa contingant, organicis præsertim (ut arbitror) ex prædelineatione quadam sese evolventibus. Itaque quod Vir cl. naturæ cujusdam creatæ, sapientis, corporum machinas formantis gubernantisque figmentum rejicit, probo. Sed nec consequi inde nec rationi consentaneum puto, ut omnem vim creatam actricem insitam rebus denegemus.

3. Diximus quod non sit ; videamus jam etiam paulo propius, quid sit illa natura, quam Aristoteles non male principium motus et quietis appellavit ; quamquam Philosophus ille mihi latius accepto vocabulo non solum motum localem, aut in loco quietem, sed generaliter mutationem, et σάσιν seu persistentiam intelligere videatur. Unde etiam, ut obiter dicam, definitio quam motui assignat, etsi obscurior justo, non tam inepta tamen est, quam iis videtur, qui perinde sumunt, ac si motum localem tantummodo definire voluisset : sed ad rem. Robertus Boylius, vir insignis et in naturæ observatione cum cura versatus, de ipsa natura libellum scripsit, cujus mens eo redit, si bene memini, ut naturam judicemus esse ipsum corporum machanismum, quod quidem ώς έν πλάτει probari potest; sed rem rimanti majore άκριβεια distinguenda erant in ipso mechanismo principia a derivatis : ut in explicando horologio non satis est, si mechanica ratione impelli dicas, nisi distinguas, pondere an clastro concitetur. Et a me aliquoties jam est proditum (quod profuturum puto, ne mechanicæ naturalium rerum explicationes ad abusum trahantur in præjudicium pietatis, tanquam per se materia stare possit, et mechanismus nulla intelligentia aut substantia spirituali indigeat) originem ipsius mechanismi non ex solo materiali principio mathematicisque rationibus, sed altiore quodam et, ut sic dicam, metaphysico fonte fluxisse.