nem colloco, et ostendo hinc alias longe, quam si sola in corpore ipsaque materia inesset cum extensione impenetrabilitas, motuum leges consequi ; et uti in materia inertiam naturalem oppositam motii, ita in ipso corpore, imo in omni substantia inesse constantiam naturalem oppositam mutationi. Verum hæc doctrina non patrocinatur, sed potuis adversatur illis, qui rebus actionem adimunt : nam quam certum est materiam per se motum non incipere, tam certum est, (quod experimenta etiam ostendunt præclara de motu impresso a motore translato) corpus per se conceptum semel impetum retinere constansque in levitate sua esse, sive in illa ipsa mutationis suæ serie, quam semel est ingressum, perseverandi habere nisum. Quæ utique activitates atque entelechiæ, cum materiæ primæ sive molis, rei essentialiter passivæ, modificationes esse non possint, uti præclare (quemadmodum sequente paragrapho dicemus) ab ipso judiciosissimo Sturmio agnitum est ; vel hinc judicari potest, debere in corporea substantia reperiri entelechiam primam, tandem πρώτον δεχτιχόν activitatis ; vim scilicet motricem primitivam, quæ præter extensionem (seu id quod est mere geometricum) et præter molem (seu id quod est mere materiale) superaddita, semper quidem agit, sed tamen varie ex corporum concursibus per conatus impetusve modificatur. Atque hoc ipsum substantiale principium est, quod in viventis anima, in aliis forma substantialis appellatur, et quatenus cum materia substantiam vere unam, sed unum per se constituit, id facit quod ego monadem appello ; cum sublatis his vere, et realibus unitatibus, non nisi entia per aggregationem, imo quod hinc sequitur nulla vera entia in corporibus sint superfutura. Etsi enim dentur atomi substantiæ, nostræ scilicet monades partibus carentes, nullæ tamen dantur atomi molis, seu minimæ extensionis, vel ultima elementa ; cum ex punctis continuum non componatur. Prorsus uti nullum datur ens mole maximum, vel extensione infinitum, etsi semper alia aliis majora dentur ; sed datur tantum ens maximum intensione perfectionis, seu infinitum virtute.
12. Video tamen celeberrimum Sturmium in hac ipsa dissertatione apologetica cap. 4. §. 7. et seqq. insitam corporibus vim motricem argumentis quibusdam impugnare aggressum. Ex abundanti, inquit, hic ostendam ne capacem quidem esse substantiam corpoream potentiæ alicujus active motricis. Quanquam ego non capiam, quæ possit esse potentia non active motrix. Gemino autem se usurum ait argumento, uno a natura materiæ et corporis, altero ex natura motus.