merito rejicit Dn, Sturmius Physicæ elect. lib. 1. cap. 4. epilo. §. 11. p. 176. et in eo circumspectionem suam luculenter ostendit) adeo a ratione apparet aliena, ut nihil supra. An enim mentem cogitare ac velle, et in nobis a nobis elici multas cogitationes ac voluntates, ac spontaneum penes nos esse, quisquam in debium revocabit ? Quo facto non tantum negaretur libertas humana, et in Deum causa rejiceretur malorum, sed etiam intimææ nostræ experientiæ, conscientiæve testimionio reclamaretur, quo ipsimet nostra esse sentimus, quæ nulla rationis specie, a dissentientibus in Deum transferrentur. Quod si vero menti nostræ vim insitam tribuimus, actiones immanentes producendi vel quod idem est, agendi immanenter ; jam nihil prohibet, imo consentaneum est, aliis animabus vel formis, aut si mavis, naturis substantiarum eandem vim inesse ; nisi quis solas in natura rerum nobis obvia mentes nostras activas esse, aut omnem vim agendi immanenter, atque adeo vitaliter ut sic dicam, cum intellectu esse conjunctam arbitretur, quales certe asseverationes neque ratione ultra confirmantur, nec nisi invita veritate propugnantur. Quid vero de transeuntibus creaturarum actionibus sit statuendum, alio loco melius exponetur, pro parte etiam jam tum a nobis alibi est explicatum : commercium scilicet substantiarum sive monadum oriri non per influxum, sed per consensum ortum a divina præformatione ; unoquoque dum suææ naturæ vim insitam legesque sequitur, ad extranea accomodato, in quo etiam unio animæ corporisque consistit.
11. Quod autem corpora sint per se inertia, verum quidem est, si recte sumas ; hactenus scilicet, ut quod semel quiescere aliqua ratione ponitur, se ipsum eatenus in motum concitare non possit, nec sine resistentia ab alio concitari patiatur ; non magis quam sua sponte mutare sibi potest gradum velocitatis aut directionem, quam semel habet ; aut pati facile ac sine resistentia, ut ab alio mutetur. Atque adeo fatendum est, extensionem, sive quod in corpore est geometricum, si nude sumatur, nihil in se habere ; unde actio et motus proficiscatur : imo potius materiam resistere motui per quamdam suam inertiam naturalem a Keplero pulchre sic denominatam, ita ut non sit indifferens ad motum, et, quietem, uti vulgo rem æstimare solent, sed ad motum pro magnitudine sua vi tanto makore activ indigeat. Unde in hac ipsa vi passiva resistendi (et impenetrabilitatem, et aliquid amplius involvente) ipsam materiæ primæ, sive molis quæ in corpore ubique eadem magnitudinique ejus proportionalis est, notio-