que id, quod ex motu resultat, quam ipsam (ut vocant) formalem ejus rationem exprimat ; non ideo tamen excluditur vis motrix. Nam non tantum corpus præsenti sui motus momento inest in loco sibi commensurato, sed etiam conatum habet, seu nisum mutandi locum, ita ut status sequens ex præsenti per se naturæ vi consequatur ; alioqui præsenti momento (atque adeo momento quovis) corpus A, quod movetur a corpore B, quiescente nihil differet ; sequereturque ex clarissimi viri sententia, si nobis ea in re adversa esset, nullum plane discrimen in corporibus fore, quando quidem in pleno uniformis per se massæ discrimen, nisi ab eo quod motum respicit sumi non potest. Unde etiam amplius tandem efficietur, nihil prorsus variari in corporibus, omniaque semper eodem se habere modo. Nam si materiæ portio quævis ab alia æquali et congrua non differt (quod admittendum est a viro cl. viribus activis impetibusve, et quibuscumque aliis, præter existentiam in hoc loco, successive futuram aliam vel aliam, qualitatibus modificationibusque sublatis) ac præterea si unius momenti status a statu alterius momenti non nisi transpositione æqualium et congruarum et per omnia convenientium materiæ portionum differt ; manifestum est ob perpetuam substitutionem indistinguibilium, consequi, ut diversorum momentorum status in mundo corporeo discriminari nullo modo possint. Extrinseca enim tantum foret denominatio, qua distingueretur materiæ pars una ab alia, nempe a futuro, quod scilicet imposterum sit futura alio vel alio loco ; impræsentiarum vero discrimen est nullum ; imo ne a futuro quidem cum fundamento sumeretur, quia nunquam etiam imposterum ad verum aliquod præsens discrimen deveniretur ; cum nec locus a loco, nec materia a materia ejusdem loci (ex hypothesi perfectæ illius uniformitatis in ipsa materia) distingui ulla nota queat. Frustra etiam ad figuram præter motum recurreretur. Nam in massa perfecte similari et indiscriminata et plena, nulla oritur figura seu terminatio partium diversarum ac discriminatio, nisi ab ipso motu. Quodsi ergo motus nullam distinguendi notam continet, nullam etiam figuræ largietur ; et cum onmia, quæ prioribus substituuntur, perfecte aæquipolleant, nullum vel minimum mutationis indicium a quocunque observatore, etiam omniscio, deprehendetur ; ac proinde omnia perinde erunt, ac si mutatio discriminatioque nulla in corporibus contingeret : nec unquam inde reddi poterit ratio diversarum quas sentimus apparentiarum. Et perinde res foret, ac si fingeremus duas sphæras concentricas perfectas et perfecte tam inter
Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/703
Appearance