affirmare audeam, facit, quod vix uspiam alibi video tale aliquid ab ipso tradi, aut quæ inde consequantur exponi ; contra vero animadverto, quæ passim habet, huic sententiæ parum cohærere, dissertationem autem apologeticam in alia omnia ire. Sane cum primum meæ in Actis Eruditorum Lipsiensibus mense Martio 1694. de vi insita prolatæ sententiæ (quam porro illustrat specimen meum dynamicum in iisdem actis, April 1695), quædam per litteras objecisset, mox accepta responsione mea, perbenigme judicavit nullum inter nos esse discrimen, nisi in loquendi modo ; quod cum ego aniniadvertens monuissem adhuc nonnulla, ipse jam in contrarium versus, plura inter nos discrimina posuit, quæ ego agnosco : vixque his exemtis tandem novissime eo rediit, ut denuo scriberet, nisi verborum differentiam inter nos esse nullam, quod mihi futurum esset gratissimum. Volui ergo occasione novissima dissertationis apologeticæ, rem ita exponere, ut denique et de sententia cuiusque, et de sententiæ veritate constare facilius possit. Est enim alioqui magna Viri egregii et in perspiciendo solertia, et perspicuitas in exponendo ; ut sperem ejus studio non exiguam tantæ rei lucem afferri posse, atque adeo vel ideo non inutilem hanc operam meam fore, quod occasionem ei fortasse præbitura est, ea qua solet industria et vi judicii expendendi atque illustrandi nonnulla alicujus in negotio præsente momenti prætermissa hactenus ab autoribus et a me, ni fallor, novis et altius repertitis et late fusis axiomatibus nonnihil suppleta, ex quibus restitutum emendatumque systema mediæ inter formalem et materiarum philosophiæ (conjuncta servataque rite utraque) nasci videtur aliquando posse.