Jump to content

Pagina:Œuvres philosophiques de Leibniz, Alcan, 1900, tome 1.djvu/705

E Wikisource
Haec pagina emendata est

globulo per plures intermedios in globulum translato, globulum ultimum eadem vi moveri qua motus est globulus primus : mihi vero videtur, æquivalente quidem moveri, sed non eadem ; cum unusquisque (quod mirum videri possit) sua propria vi, nempe elastica (non jam de clasmatis hujus causa disputo, neque nego mechanice debere explicari motu fluidi inexistentis ac perlabentis) a proximo urgente repulsus in motum agatur. Sic etiam, quod § 12 dicit rem, quæ primordium motus dare sibi non potest, non posse per se continuare motum, mirum inerito videbitur. Constat enim potius, quemadmodum vi opus est ad motum dandum, ita dato semel impetu, tantum abesse, ut vi nova sit opus ad continuandum, ut potius ea opus sit ad sistendum. Nam conservatio illa causa universali rebus necessaria, hujus loci non est, quæ ut jam monuimus, si tolleret rerum efficaciam, etiam tolleret subsistentiam.

15. Ex quibus rursus intelligitur, doctrinam a nonnullis propugnatam causarum occasionalium (nisi ita explicetur, ut temperamenta adhiberi possint, quæ Cl Sturmius partim admisit partim admissurus videtur) periculosis consequentiis obnoxiam esse, doctissimis licet defensoribus haud dubie invitis. Tantum enim abest, ut Dei gloriam augeat, tollendo idolum naturæ ; ut potius rebus creatis in nudas divinæ unius substantiæ modificationes evanescentibus, ex Deo factura cum Spinosa videatur, ipsam rerum naturam ; cum id quod non agit, quod vi activa caret, quod discriminabilitate, quod denique omni subsistendi ratione ac fundamento spoliatur, substantiam esse nullo modo possit. Certissime persuasum mihi est, Cl. Sturmium, virum et pietate et doctrina insignem, ab his portentis esse alienissimum. Itaque dubium nullum est, aut ostensurum esse liquido, qua ratione maneat aliqua in rebus substantia vel etiam variatio, salva doctrina sua, aut veritati manus esse daturum.

16. Certe quo magis suspicem, mentem ipsius non satis mihi esse perspectam, nec meam ipsi, multa faciunt. Alicubi fassus mihi est, posse, imo quoddamodo etiam debere, quandam divinæ virtutis particulam (id est, ut opinor, expressionem, imitationem, effectum proximum, nam ipsa divina vis in partes utique secari non potest), velut rebus propriam, et attributam intelligi. Videatur quæ mihi transmissa, repetiit in Physicæ electivæ loco supra citato sub initium hujus schediasmatis. Hoc si (ut ex verbis apparet), eo sensu accipitur, quo animam divinæ particulam auræ dicimus, jam sublata inter nos eatenus controversia erit. Sed quominus hanc mentem ipsius