Pagina:Институции Гая (1891).djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tionem facit, 'non deducitur in scruilem conditionem, a parentibus et a coemptionatoribus uero mancipati mancipataeue seruorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio | sunt, neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum а parentibus et a coemptionatoribus isdem uerbis mancipio 'accipiantur, quibus serui; quod non similiter fit in 'соemptione.

124Videamus nunc, quo modo hi, qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur.

125Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt.

126Et quidem serui quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus quae de seruis manumittendis superius exposuimus.

§ 124. = pr. J. 1, 12.
§ 125. Ср. Gaj. I. 13 et seq.
§ 126. = pr. J. 1, 12.